13 Et ecce duo ex illis ibant ipsa die in castellum, quod erat in spatio stadiorum sexaginta ab Jerusalem, nomine Emmaus.
14 Et ipsi loquebantur ad invicem de his omnibus qu acciderant.
15 Et factum est, dum fabularentur, et secum qurerent : et ipse Jesus appropinquans ibat cum illis :
16 oculi autem illorum tenebantur ne eum agnoscerent.
17 Et ait ad illos : Qui sunt hi sermones, quos confertis ad invicem ambulantes, et estis tristes ?
18 Et respondens unus, cui nomen Cleophas, dixit ei : Tu solus peregrinus es in Jerusalem, et non cognovisti qu facta sunt in illa his diebus ?
19 Quibus ille dixit : Qu ? Et dixerunt : De Jesu Nazareno, qui fuit vir propheta, potens in opere et sermone coram Deo et omni populo :
20 et quomodo eum tradiderunt summi sacerdotes et principes nostri in damnationem mortis, et crucifixerunt eum :
21 nos autem sperabamus quia ipse esset redempturus Isral : et nunc super hc omnia, tertia dies est hodie quod hc facta sunt.
22 Sed et mulieres qudam ex nostris terruerunt nos, qu ante lucem fuerunt ad monumentum,
23 et non invento corpore ejus, venerunt, dicentes se etiam visionem angelorum vidisse, qui dicunt eum vivere.
24 Et abierunt quidam ex nostris ad monumentum : et ita invenerunt sicut mulieres dixerunt, ipsum vero non invenerunt.
25 Et ipse dixit ad eos : O stulti, et tardi corde ad credendum in omnibus qu locuti sunt prophet !
26 Nonne hc oportuit pati Christum, et ita intrare in gloriam suam ?
27 Et incipiens a Moyse, et omnibus prophetis, interpretabatur illis in omnibus scripturis qu de ipso erant.
28 Et appropinquaverunt castello quo ibant : et ipse se finxit longius ire.
29 Et cogerunt illum, dicentes : Mane nobiscum, quoniam advesperascit, et inclinata est jam dies. Et intravit cum illis.
30 Et factum est, dum recumberet cum eis, accepit panem, et benedixit, ac fregit, et porrigebat illis.
31 Et aperti sunt oculi eorum, et cognoverunt eum : et ipse evanuit ex oculis eorum.
32 Et dixerunt ad invicem : Nonne cor nostrum ardens erat in nobis dum loqueretur in via, et aperiret nobis Scripturas ?