1 Et factum est deinceps, et ipse iter faciebat per civitates, et castella prdicans, et evangelizans regnum Dei : et duodecim cum illo,
2 et mulieres aliqu, qu erant curat a spiritibus malignis et infirmatibus : Maria, qu vocatur Magdalene, de qua septem dmonia exierant,
3 et Joanna uxor Chus procuratoris Herodis, et Susanna, et ali mult, qu ministrabant ei de facultatibus suis.
4 Cum autem turba plurima convenirent, et de civitatibus properarent ad eum, dixit per similitudinem :
5 Exiit qui seminat, seminare semen suum. Et dum seminat, aliud cecidit secus viam, et conculcatum est, et volucres cli comederunt illud.
6 Et aliud cecidit supra petrum : et natum aruit, quia non habebat humorem.
7 Et aliud cecidit inter spinas, et simul exort spin suffocaverunt illud.
8 Et aliud cecidit in terram bonam : et ortum fecit fructum centuplum. Hc dicens clamabat : Qui habet aures audiendi, audiat.
9 Interrogabant autem eum discipuli ejus, qu esset hc parabola.
10 Quibus ipse dixit : Vobis datum est nosse mysterium regni Dei, ceteris autem in parabolis : ut videntes non videant, et audientes non intelligant.
11 Est autem hc parabola : Semen est verbum Domini.
12 Qui autem secus viam, hi sunt qui audiunt : deinde venit diabolus, et tollit verbum de corde eorum, ne credentes salvi fiant.
13 Nam qui supra petram, qui cum audierint, cum gaudio suscipiunt verbum : et hi radices non habent : qui ad tempus credunt, et in tempore tentationis recedunt.
14 Quod autem in spinas cecidit : hi sunt qui audierunt, et a sollicitudinibus, et divitiis, et voluptatibus vit euntes, suffocantur, et non referunt fructum.
15 Quod autem in bonam terram : hi sunt qui in corde bono et optimo audientes verbum retinent, et fructum afferunt in patientia.
16 Nemo autem lucernam accendens, operit eam vase, aut subtus lectum ponit : sed supra candelabrum ponit, ut intrantes videant lumen.
17 Non est enim occultum, quod non manifestetur : nec absconditum, quod non cognoscatur, et in palam veniat.
18 Videte ergo quomodo audiatis ? Qui enim habet, dabitur illi : et quicumque non habet, etiam quod putat se habere, auferetur ab illo.
19 Venerunt autem ad illum mater et fratres ejus, et non poterant adire eum pr turba.
20 Et nuntiatum est illi : Mater tua et fratres tui stant foris, volentes te videre.
21 Qui respondens, dixit ad eos : Mater mea et fratres mei hi sunt, qui verbum Dei audiunt et faciunt.
22 Factum est autem in una dierum : et ipse ascendit in naviculam, et discipuli ejus, et ait ad illos : Transfretemus trans stagnum. Et ascenderunt.
23 Et navigantibus illis, obdormivit, et descendit procella venti in stagnum, et complebantur, et periclitabantur.
24 Accedentes autem suscitaverunt eum, dicentes : Prceptor, perimus. At ille surgens, increpavit ventum, et tempestatem aqu, et cessavit : et facta est tranquillitas.
25 Dixit autem illis : Ubi est fides vestra ? Qui timentes, mirati sunt ad invicem, dicentes : Quis putas hic est, quia et ventis, et mari imperat, et obediunt ei ?
26 Et navigaverunt ad regionem Gerasenorum, qu est contra Galilam.
27 Et cum egressus esset ad terram, occurrit illi vir quidam, qui habebat dmonium jam temporibus multis, et vestimento non induebatur, neque in domo manebat, sed in monumentis.
28 Is, ut vidit Jesum, procidit ante illum : et exclamans voce magna, dixit : Quid mihi et tibi est, Jesu Fili Dei Altissimi ? obsecro te, ne me torqueas.
29 Prcipiebat enim spiritui immundo ut exiret ab homine. Multis enim temporibus arripiebat illum, et vinciebatur catenis, et compedibus custoditus. Et ruptis vinculis agebatur a dmonio in deserta.
30 Interrogavit autem illum Jesus, dicens : Quod tibi nomen est ? At ille dixit : Legio : quia intraverant dmonia multa in eum.
31 Et rogabant illum ne imperaret illis ut in abyssum irent.
32 Erat autem ibi grex porcorum multorum pascentium in monte : et rogabant eum, ut permitteret eis in illos ingredi. Et permisit illis.
33 Exierunt ergo dmonia ab homine, et intraverunt in porcos : et impetu abiit grex per prceps in stagnum, et suffocatus est.
34 Quod ut viderunt factum qui pascebant, fugerunt, et nuntiaverunt in civitatem et in villas.
35 Exierunt autem videre quod factum est, et venerunt ad Jesum, et invenerunt hominem sedentem, a quo dmonia exierant, vestitum ac sana mente, ad pedes ejus, et timuerunt.
36 Nuntiaverunt autem illis et qui viderant, quomodo sanus factus esset a legione :
37 et rogaverunt illum omnis multitudo regionis Gerasenorum ut discederet ab ipsis : quia magno timore tenebantur. Ipse autem ascendens navim, reversus est.
38 Et rogabat illum vir, a quo dmonia exierant, ut cum eo esset. Dimisit autem eum Jesus, dicens :
39 Redi in domum tuam, et narra quanta tibi fecit Deus. Et abiit per universam civitatem, prdicans quanta illi fecisset Jesus.
40 Factum est autem cum rediisset Jesus, excepit illum turba : erunt enim omnes exspectantes eum.
41 Et ecce venit vir, cui nomen Jairus, et ipse princeps synagog erat : et cecidit ad pedes Jesu, rogans eum ut intraret in domum ejus,
42 quia unica filia erat ei fere annorum duodecim, et hc moriebatur. Et contigit, dum iret, a turba comprimebatur.
43 Et mulier qudam erat in fluxu sanguinis ab annis duodecim, qu in medicos erogaverat omnem substantiam suam, nec ab ullo potuit curari :
44 accessit retro, et tetigit fimbriam vestimenti ejus : et confestim stetit fluxus sanguinis ejus.
45 Et ait Jesus : Quis est, qui me tetigit ? Negantibus autem omnibus, dixit Petrus, et qui cum illo erant : Prceptor, turb te comprimunt, et affligunt, et dicis : Quis me tetigit ?
46 Et dicit Jesus : Tetigit me aliquis : nam ego novi virtutem de me exiisse.
47 Videns autem mulier, quia non latuit, tremens venit, et procidit ante pedes ejus : et ob quam causam tetigerit eum, indicavit coram omni populo : et quemadmodum confestim sanata sit.
48 At ipse dixit ei : Filia, fides tua salvam te fecit : vade in pace.
49 Adhuc illo loquente, venit quidam ad principem synagog, dicens ei : Quia mortua est filia tua, noli vexare illum.
50 Jesus autem, audito hoc verbo, respondit patri puell : Noli timere, crede tantum, et salva erit.
51 Et cum venisset domum, non permisit intrare secum quemquam, nisi Petrum, et Jacobum, et Joannem, et patrem, et matrem puell.
52 Flebant autem omnes, et plangebant illam. At ille dixit : Nolite flere : non est mortua puella, sed dormit.
53 Et deridebant eum, scientes quod mortua esset.
54 Ipse autem tenens manum ejus clamavit, dicens : Puella, surge.
55 Et reversus est spiritus ejus, et surrexit continuo. Et jussit illi dari manducare.
56 Et stupuerunt parentes ejus, quibus prcepit ne alicui dicerent quod factum erat.