10 Et reversi Apostoli, narraverunt illi qucumque fecerunt : et assumptis illis secessit seorsum in locum desertum, qui est Bethsaid.

11 Quod cum cognovissent turb, secut sunt illum : et excepit eos, et loquebatur illis de regno Dei, et eos, qui cura indigebant, sanabat.

12 Dies autem cperat declinare, et accedentes duodecim dixerunt illi : Dimitte turbas, ut euntes in castella villasque qu circa sunt, divertant, et inveniant escas : quia hic in loco deserto sumus.

13 Ait autem ad illos : Vos date illis manducare. At illi dixerunt : Non sunt nobis plus quam quinque panes et duo pisces : nisi forte nos eamus, et emamus in omnem hanc turbam escas.

14 Erant autem fere viri quinque millia. Ait autem ad discipulos suos : Facite illos discumbere per convivia quinquagenos.

15 Et ita fecerunt : et discumbere fecerunt omnes.

16 Acceptis autem quinque panibus et duobus piscibus, respexit in clum, et benedixit illis : et fregit, et distribuit discipulis suis, ut ponerent ante turbas.

17 Et manducaverunt omnes, et saturati sunt. Et sublatum est quod superfuit illis, fragmentorum cophini duodecim.