1 Locutusque est Dominus ad Moysen post mortem duorum filiorum Aaron, quando offerentes ignem alienum interfecti sunt :
2 et prcepit ei, dicens : Loquere ad Aaron fratrem tuum, ne omni tempore ingrediatur sanctuarium, quod est intra velum coram propitiatorio quo tegitur arca, ut non moriatur (quia in nube apparebo super oraculum),
3 nisi hc ante fecerit : vitulum pro peccato offeret, et arietem in holocaustum.
4 Tunica linea vestietur, feminalibus lineis verenda celabit : accingetur zona linea, cidarim lineam imponet capiti : hc enim vestimenta sunt sancta : quibus cunctis, cum lotus fuerit, induetur.
5 Suscipietque ab universa multitudine filiorum Isral duos hircos pro peccato, et unum arietem in holocaustum.
6 Cumque obtulerit vitulum, et oraverit pro se et pro domo sua,
7 duos hircos stare faciet coram Domino in ostio tabernaculi testimonii :
8 mittensque super utrumque sortem, unam Domino, alteram capro emissario :
9 cujus exierit sors Domino, offeret illum pro peccato :
10 cujus autem in caprum emissarium, statuet eum vivum coram Domino, ut fundat preces super eo, et emittat eum in solitudinem.
11 His rite celebratis, offeret vitulum, et rogans pro se, et pro domo sua, immolabit eum :
12 assumptoque thuribulo, quod de prunis altaris impleverit, et hauriens manu compositum thymiama in incensum, ultra velum intrabit in sancta :
13 ut, positis super ignem aromatibus, nebula eorum et vapor operiat oraculum quod est supra testimonium, et non moriatur.
14 Tollet quoque de sanguine vituli, et asperget digito septies contra propitiatorium ad orientem.
15 Cumque mactaverit hircum pro peccato populi, inferet sanguinem ejus intra velum, sicut prceptum est de sanguine vituli, ut aspergat e regione oraculi,
16 et expiet sanctuarium ab immunditiis filiorum Isral, et a prvaricationibus eorum, cunctisque peccatis. Juxta hunc ritum faciet tabernaculo testimonii, quod fixum est inter eos, in medio sordium habitationis eorum.
17 Nullus hominum sit in tabernaculo, quando pontifex sanctuarium ingreditur, ut roget pro se, et pro domo sua, et pro universo ctu Isral, donec egrediatur.
18 Cum autem exierit ad altare quod coram Domino est, oret pro se, et sumptum sanguinem vituli atque hirci fundat super cornua ejus per gyrum :
19 aspergensque digito septies, expiet, et sanctificet illud ab immunditiis filiorum Isral.
20 Postquam emundaverit sanctuarium, et tabernaculum, et altare, tunc offerat hircum viventem :
21 et posita utraque manu super caput ejus, confiteatur omnes iniquitates filiorum Isral, et universa delicta atque peccata eorum : qu imprecans capiti ejus, emittet illum per hominem paratum, in desertum.
22 Cumque portaverit hircus omnes iniquitates eorum in terram solitariam, et dimissus fuerit in deserto,
23 revertetur Aaron in tabernaculum testimonii, et depositis vestibus, quibus prius indutus erat, cum intraret sanctuarium, relictisque ibi,
24 lavabit carnem suam in loco sancto, indueturque vestibus suis. Et postquam egressus obtulerit holocaustum suum, ac plebis, rogabit tam pro se quam pro populo :
25 et adipem, qui oblatus est pro peccatis, adolebit super altare.
26 Ille vero, qui dimiserit caprum emissarium, lavabit vestimenta sua, et corpus aqua, et sic ingredietur in castra.
27 Vitulum autem, et hircum, qui pro peccato fuerant immolati, et quorum sanguis illatus est in sanctuarium, ut expiatio compleretur, asportabunt foras castra, et comburent igni tam pelles quam carnes eorum, ac fimum :
28 et quicumque combusserit ea, lavabit vestimenta sua et carnem aqua, et sic ingredietur in castra.
29 Eritque vobis hoc legitimum sempiternum : mense septimo, decima die mensis, affligetis animas vestras, nullumque opus facietis, sive indigena, sive advena qui peregrinatur inter vos.
30 In hac die expiatio erit vestri, atque mundatio ab omnibus peccatis vestris : coram Domino mundabimini.
31 Sabbatum enim requietionis est, et affligetis animas vestras religione perpetua.
32 Expiabit autem sacerdos, qui unctus fuerit, et cujus manus initiat sunt ut sacerdotio fungatur pro patre suo : indueturque stola linea et vestibus sanctis,
33 et expiabit sanctuarium et tabernaculum testimonii atque altare, sacerdotes quoque et universum populum.
34 Eritque vobis hoc legitimum sempiternum, ut oretis pro filiis Isral, et pro cunctis peccatis eorum semel in anno. Fecit igitur sicut prceperat Dominus Moysi.