1 Et cum appropinquarent Jerosolym et Bethani ad montem Olivarum, mittit duos ex discipulis suis,

2 et ait illis : Ite in castellum, quod contra vos est, et statim intrountes illuc, invenietis pullum ligatum, super quem nemo adhuc hominum sedit : solvite illum, et adducite.

3 Et si quis vobis dixerit : Quid facitis ? dicite, quia Domino necessarius est : et continuo illum dimittet huc.

4 Et abeuntes invenerunt pullum ligatum ante januam foris in bivio : et solvunt eum.

5 Et quidam de illic stantibus dicebant illis : Quid facitis solventes pullum ?

6 Qui dixerunt eis sicut prceperat illis Jesus, et dimiserunt eis.

7 Et duxerunt pullum ad Jesum : et imponunt illi vestimenta sua, et sedit super eum.

8 Multi autem vestimenta sua straverunt in via : alii autem frondes cdebant de arboribus, et sternebant in via.

9 Et qui pribant, et qui sequebantur, clamabant, dicentes : Hosanna : benedictus qui venit in nomine Domini :

10 benedictum quod venit regnum patris nostri David : hosanna in excelsis.

11 Et introivit Jerosolymam in templum : et circumspectis omnibus, cum jam vespera esset hora, exiit in Bethaniam cum duodecim.