1 Et confestim, mane consilium facientes summi sacerdotes cum senioribus, et scribis, et universo concilio, vincientes Jesum, duxerunt, et tradiderunt Pilato.
2 Et interrogavit eum Pilatus : Tu es rex Judorum ? At ille respondens, ait illi : Tu dicis.
3 Et accusabant eum summi sacerdotes in multis.
4 Pilatus autem rursum interrogavit eum, dicens : Non respondes quidquam ? vide in quantis te accusant.
5 Jesus autem amplius nihil respondit, ita ut miraretur Pilatus.
6 Per diem autem festum solebat dimittere illis unum ex vinctis, quemcumque petissent.
7 Erat autem qui dicebatur Barrabas, qui cum seditiosis erat vinctus, qui in seditione fecerat homicidium.
8 Et cum ascendisset turba, cpit rogare, sicut semper faciebat illis.
9 Pilatus autem respondit eis, et dixit : Vultis dimittam vobis regem Judorum ?
10 Sciebat enim quod per invidiam tradidissent eum summi sacerdotes.
11 Pontifices autem concitaverunt turbam, ut magis Barabbam dimitteret eis.
12 Pilatus autem iterum respondens, ait illis : Quid ergo vultis faciam regi Judorum ?
13 At illi iterum clamaverunt : Crucifige eum.
14 Pilatus vero dicebat illis : Quid enim mali fecit ? At illi magis clamabant : Crucifige eum.
15 Pilatus autem volens populo satisfacere, dimisit illis Barabbam, et tradidit Jesum flagellis csum, ut crucifigeretur.
16 Milites autem duxerunt eum in atrium prtorii, et convocant totam cohortem,
17 et induunt eum purpura, et imponunt ei plectentes spineam coronam.
18 Et cperunt salutare eum : Ave rex Judorum.
19 Et percutiebant caput ejus arundine : et conspuebant eum, et ponentes genua, adorabant eum.
20 Et postquam illuserunt ei, exuerunt illum purpura, et induerunt eum vestimentis suis : et educunt illum ut crucifigerent eum.
21 Et angariaverunt prtereuntem quempiam, Simonem Cyrenum venientem de villa, patrem Alexandri et Rufi, ut tolleret crucem ejus.
22 Et perducunt illum in Golgotha locum : quod est interpretatum Calvari locus.
23 Et dabant ei bibere myrrhatum vinum : et non accepit.
24 Et crucifigentes eum, diviserunt vestimenta ejus, mittentes sortem super eis, quis quid tolleret.
25 Erat autem hora tertia : et crucifixerunt eum.
26 Et erat titulus caus ejus inscriptus : Rex Judorum.
27 Et cum eo crucifigunt duos latrones : unum a dextris, et alium a sinistris ejus.
28 Et impleta est Scriptura, qu dicit : Et cum iniquis reputatus est.
29 Et prtereuntes blasphemabant eum, moventes capita sua, et dicentes : Vah qui destruis templum Dei, et in tribus diebus redificas :
30 salvum fac temetipsum descendens de cruce.
31 Similiter et summi sacerdotes illudentes, ad alterutrum cum scribis dicebant : Alios salvos fecit, seipsum non potest salvum facere.
32 Christus rex Isral descendat nunc de cruce, ut videamus, et credamus. Et qui cum eo crucifixi erant, convitiabantur ei.
33 Et facta hora sexta, tenebr fact sunt per totam terram usque in horam nonam.
34 Et hora nona exclamavit Jesus voce magna, dicens : Eloi, eloi, lamma sabacthani ? quod est interpretatum : Deus meus, Deus meus, ut quid dereliquisti me ?
35 Et quidam de circumstantibus audientes, dicebant : Ecce Eliam vocat.
36 Currens autem unus, et implens spongiam aceto, circumponensque calamo, potum dabat ei, dicens : Sinite, videamus si veniat Elias ad deponendum eum.
37 Jesus autem emissa voce magna expiravit.
38 Et velum templi scissum est in duo, a summo usque deorsum.
39 Videns autem centurio, qui ex adverso stabat, quia sic clamans expirasset, ait : Vere hic homo Filius Dei erat.
40 Erant autem et mulieres de longe aspicientes : inter quas erat Maria Magdalene, et Maria Jacobi minoris, et Joseph mater, et Salome :
41 et cum esset in Galila, sequebantur eum, et ministrabant ei, et ali mult, qu simul cum eo ascenderant Jerosolymam.
42 Et cum jam sero esset factum (quia erat parasceve, quod est ante sabbatum),
43 venit Joseph ab Arimatha nobilis decurio, qui et ipse erat exspectans regnum Dei, et audacter introivit ad Pilatum, et petiit corpus Jesu.
44 Pilatus autem mirabatur si jam obiisset. Et accersito centurione, interrogavit eum si jam mortuus esset.
45 Et cum cognovisset a centurione, donavit corpus Joseph.
46 Joseph autem mercatus sindonem, et deponens eum involvit sindone, et posuit eum in monumento quod erat excisum de petra, et advolvit lapidem ad ostium monumenti.
47 Maria autem Magdalene et Maria Joseph aspiciebant ubi poneretur.