30 Et convenientes Apostoli ad Jesum, renuntiaverunt ei omnia qu egerant, et docuerant.

31 Et ait illis : Venite seorsum in desertum locum, et requiescite pusillum. Erant enim qui veniebant et redibant multi : et nec spatium manducandi habebant.

32 Et ascendentes in navim, abierunt in desertum locum seorsum.

33 Et viderunt eos abeuntes, et cognoverunt multi : et pedestres de omnibus civitatibus concurrerunt illuc, et prvenerunt eos.

34 Et exiens vidit turbam multam Jesus : et misertus est super eos, quia erant sicut oves non habentes pastorem, et cpit docere multa.

35 Et cum jam hora multa fieret, accesserunt discipuli ejus, dicentes : Desertus est locus hic, et jam hora prteriit :

36 dimitte illos, ut euntes in proximas villas et vicos, emant sibi cibos, quos manducent.

37 Et respondens ait illis : Date illis vos manducare. Et dixerunt ei : Euntes emamus ducentis denariis panes, et dabimus illis manducare.

38 Et dicit eis : Quot panes habetis ? ite, et videte. Et cum cognovissent, dicunt : Quinque, et duos pisces.

39 Et prcepit illis ut accumbere facerent omnes secundum contubernia super viride fnum.

40 Et discubuerunt in partes per centenos et quinquagenos.

41 Et acceptis quinque panibus et duobus pisces, intuens in clum, benedixit, et fregit panes, et dedit discipulis suis, ut ponerent ante eos : et duos pisces divisit omnibus.

42 Et manducaverunt omnes, et saturati sunt.

43 Et sustulerunt reliquias, fragmentorum duodecim cophinos plenos, et de piscibus.

44 Erant autem qui manducaverunt quinque millia virorum.