1 Et conveniunt ad eum pharisi, et quidam de scribis, venientes ab Jerosolymis.
2 Et cum vidissent quosdam ex discipulis ejus communibus manibus, id est non lotis, manducare panes, vituperaverunt.
3 Pharisi enim, et omnes Judi, nisi crebro laverint manus, non manducant, tenentes traditionem seniorum :
4 et a foro nisi baptizentur, non comedunt : et alia multa sunt, qu tradita sunt illis servare, baptismata calicum, et urceorum, et ramentorum, et lectorum :
5 et interrogabant eum pharisi et scrib : Quare discipuli tui non ambulant juxta traditionem seniorum, sed communibus manibus manducant panem ?
6 At ille respondens, dixit eis : Bene prophetavit Isaias de vobis hypocritis, sicut scriptum est : [Populus hic labiis me honorat,cor autem eorum longe est a me :
7 in vanum autem me colunt,docentes doctrinas, et prcepta hominum.]
8 Relinquentes enim mandatum Dei, tenetis traditionem hominum, baptismata urceorum et calicum : et alia similia his facitis multa.
9 Et dicebat illis : Bene irritum facitis prceptum Dei, ut traditionem vestram servetis.
10 Moyses enim dixit : Honora patrem tuum, et matrem tuam. Et : Qui maledixerit patri, vel matri, morte moriatur.
11 Vos autem dicitis : Si dixerit homo patri, aut matri, Corban (quod est donum) quodcumque ex me, tibi profuerit :
12 et ultra non dimittitis eum quidquam facere patri suo, aut matri,
13 rescindentes verbum Dei per traditionem vestram, quam tradidistis : et similia hujusmodi multa facitis.
14 Et advocans iterum turbam, dicebat illis : Audite me omnes, et intelligite.
15 Nihil est extra hominem introiens in eum, quod possit eum coinquare, sed qu de homine procedunt illa sunt qu communicant hominem.
16 Si quis habet aures audiendi, audiat.
17 Et cum introisset in domum a turba, interrogabant eum discipuli ejus parabolam.
18 Et ait illis : Sic et vos imprudentes estis ? Non intelligitis quia omne extrinsecus introiens in hominem, non potest eum communicare :
19 quia non intrat in cor ejus, sed in ventrum vadit, et in secessum exit, purgans omnes escas ?
20 Dicebat autem, quoniam qu de homine exeunt, illa communicant hominem.
21 Ab intus enim de corde hominum mal cogitationes procedunt, adulteria, fornicationes, homicidia,
22 furta, avariti, nequiti, dolus, impudiciti, oculus malus, blasphemia, superbia, stultitia.
23 Omnia hc mala ab intus procedunt, et communicant hominem.
24 Et inde surgens abiit in fines Tyri et Sidonis : et ingressus domum, neminem voluit scire, et non potuit latere.
25 Mulier enim statim ut audivit de eo, cujus filia habebat spiritum immundum, intravit, et procidit ad pedes ejus.
26 Erat enim mulier gentilis, Syrophnissa genere. Et rogabat eum ut dmonium ejiceret de filia ejus.
27 Qui dixit illi : Sine prius saturari filios : non est enim bonum sumere panem filiorum, et mittere canibus.
28 At illa respondit, et dixit illi : Utique Domine, nam et catelli comedunt sub mensa de micis puerorum.
29 Et ait illi : Propter hunc sermonem vade : exiit dmonium a filia tua.
30 Et cum abiisset domum suam, invenit puellam jacentem supra lectum, et dmonium exiisse.
31 Et iterum exiens de finibus Tyri, venit per Sidonem ad mare Galil inter medios fines Decapoleos.
32 Et adducunt ei surdum, et mutum, et deprecabantur eum, ut imponat illi manum.
33 Et apprehendens eum de turba seorsum, misit digitos suos in auriculas ejus : et exspuens, tetigit linguam ejus :
34 et suscipiens in clum, ingemuit, et ait illi : Ephphetha, quod est, Adaperire.
35 Et statim apert sunt aures ejus, et solutum est vinculum lingu ejus, et loquebatur recte.
36 Et prcepit illis ne cui dicerent. Quanto autem eis prcipiebat, tanto magis plus prdicabant :
37 et eo amplius admirabantur, dicentes : Bene omnia fecit : et surdos fecit audire, et mutos loqui.