1 In illo tempore abiit Jesus per sata sabbato : discipuli autem ejus esurientes cperunt vellere spicas, et manducare.
2 Pharisi autem videntes, dixerunt ei : Ecce discipuli tui faciunt quod non licet facere sabbatis.
3 At ille dixit eis : Non legistis quid fecerit David, quando esuriit, et qui cum eo erant :
4 quomodo intravit in domum Dei, et panes propositionis comedit, quos non licebat ei edere, neque his qui cum eo erant, nisi solis sacerdotibus ?
5 aut non legistis in lege quia sabbatis sacerdotes in templo sabbatum violant, et sine crimine sunt ?
6 Dico autem vobis, quia templo major est hic.
7 Si autem sciretis, quid est : Misericordiam volo, et non sacrificium : numquam condemnassetis innocentes :
8 dominus enim est Filius hominis etiam sabbati.
9 Et cum inde transisset, venit in synagogam eorum.
10 Et ecce homo manum habens aridam, et interrogabant eum, dicentes : Si licet sabbatis curare ? ut accusarent eum.
11 Ipse autem dixit illis : Quis erit ex vobis homo, qui habeat ovem unam, et si ceciderit hc sabbatis in foveam, nonne tenebit et levabit eam ?
12 Quanto magis melior est homo ove ? itaque licet sabbatis benefacere.
13 Tunc ait homini : Extende manum tuam. Et extendit, et restituta est sanitati sicut altera.
14 Exeuntes autem pharisi, consilium faciebant adversus eum, quomodo perderent eum.
15 Jesus autem sciens recessit inde : et secuti sunt eum multi, et curavit eos omnes :
16 et prcepit eis ne manifestum eum facerent.
17 Ut adimpleretur quod dictum est per Isaiam prophetam, dicentem :
18 [Ecce puer meus, quem elegi, dilectus meus,in quo bene complacuit anim me.Ponam spiritum meum super eum,et judicium gentibus nuntiabit.
19 Non contendet, neque clamabit,neque audiet aliquis in plateis vocem ejus :
20 arundinem quassatam non confringet,et linum fumigans non extinguet,donec ejiciat ad victoriam judicium :
21 et in nomine ejus gentes sperabunt.]
22 Tunc oblatus est ei dmonium habens, ccus, et mutus, et curavit eum ita ut loqueretur, et videret.
23 Et stupebant omnes turb, et dicebant : Numquid hic est filius David ?
24 Pharisi autem audientes, dixerunt : Hic non ejicit dmones nisi in Beelzebub principe dmoniorum.
25 Jesus autem sciens cogitationes eorum, dixit eis : Omne regnum divisum contra se desolabitur : et omnis civitas vel domus divisa contra se, non stabit.
26 Et si Satanas Satanam ejicit, adversus se divisus est : quomodo ergo stabit regnum ejus ?
27 Et si ego in Beelzebub ejicio dmones, filii vestri in quo ejiciunt ? ideo ipsi judices vestri erunt.
28 Si autem ego in Spiritu Dei ejicio dmones, igitur pervenit in vos regnum Dei.
29 Aut quomodo potest quisquam intrare in domum fortis, et vasa ejus diripere, nisi prius alligaverit fortem ? et tunc domum illius diripiet.
30 Qui non est mecum, contra me est ; et qui non congregat mihi, spargit.
31 Ideo dico vobis : Omne peccatum et blasphemia remittetur hominibus, Spiritus autem blasphemia non remittetur.
32 Et quicumque dixerit verbum contra Filium hominis, remittetur ei : qui autem dixerit contra Spiritum Sanctum, non remittetur ei, neque in hoc sculo, neque in futuro.
33 Aut facite arborem bonam, et fructum ejus bonum : aut facite arborem malam, et fructum ejus malum : siquidem ex fructu arbor agnoscitur.
34 Progenies viperarum, quomodo potestis bona loqui, cum sitis mali ? ex abundantia enim cordis os loquitur.
35 Bonus homo de bono thesauro profert bona : et malus homo de malo thesauro profert mala.
36 Dico autem vobis quoniam omne verbum otiosum, quod locuti fuerint homines, reddent rationem de eo in die judicii.
37 Ex verbis enim tuis justificaberis et ex verbis tuis condemnaberis.
38 Tunc responderunt ei quidam de scribis et pharisis, dicentes : Magister, volumus a te signum videre.
39 Qui respondens ait illis : Generatio mala et adultera signum qurit : et signum non dabitur ei, nisi signum Jon prophet.
40 Sicut enim fuit Jonas in ventre ceti tribus diebus, et tribus noctibus, sic erit Filius hominis in corde terr tribus diebus et tribus noctibus.
41 Viri Ninivit surgent in judicio cum generatione ista, et condemnabunt eam : quia pnitentiam egerunt in prdicatione Jon. Et ecce plus quam Jonas hic.
42 Regina austri surget in judicio cum generatione ista, et condemnabit eam : quia venit a finibus terr audire sapientiam Salomonis, et ecce plus quam Salomon hic.
43 Cum autem immundus spiritus exierit ab homine, ambulat per loca arida, qurens requiem, et non invenit.
44 Tunc dicit : Revertar in domum meam, unde exivi. Et veniens invenit eam vacantem, scopis mundatam, et ornatam.
45 Tunc vadit, et assumit septem alios spiritus secum nequiores se, et intrantes habitant ibi : et fiunt novissima hominis illius pejora prioribus. Sic erit et generationi huic pessim.
46 Adhuc eo loquente ad turbas, ecce mater ejus et fratres stabant foras, qurentes loqui ei.
47 Dixit autem ei quidam : Ecce mater tua, et fratres tui foris stant qurentes te.
48 At ipse respondens dicenti sibi, ait : Qu est mater mea, et qui sunt fratres mei ?
49 Et extendens manum in discipulos suos, dixit : Ecce mater mea, et fratres mei.
50 Quicumque enim fecerit voluntatem Patris mei, qui in clis est, ipse meus frater, et soror, et mater est.