14 Et adimpletur in eis prophetia Isai, dicentis : [Auditu audietis, et non intelligetis :et videntes videbitis, et non videbitis.
15 Incrassatum est enim cor populi hujus,et auribus graviter audierunt,et oculos suos clauserunt :nequando videant oculis, et auribus audiant,et corde intelligant, et convertantur,et sanem eos.]
16 Vestri autem beati oculi quia vident, et aures vestr quia audiunt.