1 Tunc accesserunt ad eum ab Jerosolymis scrib et pharisi, dicentes :
2 Quare discipuli tui transgrediuntur traditionem seniorum ? non enim lavant manus suas cum panem manducant.
3 Ipse autem respondens ait illis : Quare et vos transgredimini mandatum Dei propter traditionem vestram ? Nam Deus dixit :
4 Honora patrem, et matrem : et, Qui maledixerit patri, vel matri, morte moriatur.
5 Vos autem dicitis : Quicumque dixerit patri, vel matri : Munus, quodcumque est ex me, tibi proderit :
6 et non honorificavit patrem suum, aut matrem suam : et irritum fecistis mandatum Dei propter traditionem vestram.
7 Hypocrit, bene prophetavit de vobis Isaias, dicens :
8 [Populus hic labiis me honorat :cor autem eorum longe est a me.
9 Sine causa autem colunt me,docentes doctrinas et mandata hominum.]
10 Et convocatis ad se turbis, dixit eis : Audite, et intelligite.
11 Non quod intrat in os, coinquinat hominem : sed quod procedit ex ore, hoc coinquinat hominem.
12 Tunc accedentes discipuli ejus, dixerunt ei : Scis quia pharisi audito verbo hoc, scandalizati sunt ?
13 At ille respondens ait : Omnis plantatio, quam non plantavit Pater meus clestis, eradicabitur.
14 Sinite illos : cci sunt, et duces ccorum ; ccus autem si cco ducatum prstet, ambo in foveam cadunt.
15 Respondens autem Petrus dixit ei : Edissere nobis parabolam istam.
16 At ille dixit : Adhuc et vos sine intellectu estis ?
17 Non intelligitis quia omne quod in os intrat, in ventrem vadit, et in secessum emittitur ?
18 Qu autem procedunt de ore, de corde exeunt, et ea coinquinant hominem :
19 de corde enim exeunt cogitationes mal, homicidia, adulteria, fornicationes, furta, falsa testimonia, blasphemi :
20 hc sunt, qu coinquinant hominem. Non lotis autem manibus manducare, non coinquinat hominem.
21 Et egressus inde Jesus secessit in partes Tyri et Sidonis.
22 Et ecce mulier chanana a finibus illis egressa clamavit, dicens ei : Miserere mei, Domine fili David : filia mea male a dmonio vexatur.
23 Qui non respondit ei verbum. Et accedentes discipuli ejus rogabant eum dicentes : Dimitte eam : quia clamat post nos.
24 Ipse autem respondens ait : Non sum missus nisi ad oves, qu perierunt domus Isral.
25 At illa venit, et adoravit eum, dicens : Domine, adjuva me.
26 Qui respondens ait : Non est bonum sumere panem filiorum, et mittere canibus.
27 At illa dixit : Etiam Domine : nam et catelli edunt de micis qu cadunt de mensa dominorum suorum.
28 Tunc respondens Jesus, ait illi : O mulier, magna est fides tua : fiat tibi sicut vis. Et sanata est filia ejus ex illa hora.
29 Et cum transisset inde Jesus, venit secus mare Galil : et ascendens in montem, sedebat ibi.
30 Et accesserunt ad eum turb mult, habentes secum mutos, ccos, claudos, debiles, et alios multos : et projecerunt eos ad pedes ejus, et curavit eos,
31 ita ut turb mirarentur, videntes mutos loquentes, claudos ambulantes, ccos videntes : et magnificabant Deum Isral.
32 Jesus autem, convocatis discipulis suis, dixit : Misereor turb, quia triduo jam perseverant mecum, et non habent quod manducent : et dimittere eos jejunos nolo, ne deficiant in via.
33 Et dicunt ei discipuli : Unde ergo nobis in deserto panes tantos, ut saturemus turbam tantam ?
34 Et ait illis Jesus : Quot habetis panes ? At illi dixerunt : Septem, et paucos pisciculos.
35 Et prcepit turb ut discumberent super terram.
36 Et accipiens septem panes, et pisces, et gratias agens, fregit, et dedit discipulis suis, et discipuli dederunt populo.
37 Et comederunt omnes, et saturati sunt. Et quod superfuit de fragmentis, tulerunt septem sportas plenas.
38 Erant autem qui manducaverunt quatuor millia hominum, extra parvulos et mulieres.
39 Et, dimissa turba, ascendit in naviculam : et venit in fines Magedan.