5 Et cum venissent discipuli ejus trans fretum, obliti sunt panes accipere.
6 Qui dixit illis : Intuemini, et cavete a fermento pharisorum et sadducorum.
7 At illi cogitabant intra se dicentes : Quia panes non accepimus.
8 Sciens autem Jesus, dixit : Quid cogitatis intra vos modic fidei, quia panes non habetis ?
9 Nondum intelligitis, neque recordamini quinque panum in quinque millia hominum, et quot cophinos sumpsistis ?
10 neque septem panum in quatuor millia hominum, et quot sportas sumpsistis ?
11 Quare non intelligitis, quia non de pane dixi vobis : Cavete a fermento pharisorum et sadducorum ?
12 Tunc intellexerunt quia non dixerit cavendum a fermento panum, sed a doctrina pharisorum et sadducorum.