21 Tunc accedens Petrus ad eum, dixit : Domine, quoties peccabit in me frater meus, et dimittam ei ? usque septies ?
22 Dicit illi Jesus : Non dico tibi usque septies : sed usque septuagies septies.
23 Ideo assimilatum est regnum clorum homini regi, qui voluit rationem ponere cum servis suis.
24 Et cum cpisset rationem ponere, oblatus est ei unus, qui debebat ei decem millia talenta.
25 Cum autem non haberet unde redderet, jussit eum dominus ejus venundari, et uxorem ejus, et filios, et omnia qu habebat, et reddi.
26 Procidens autem servus ille, orabat eum, dicens : Patientiam habe in me, et omnia reddam tibi.
27 Misertus autem dominus servi illius, dimisit eum, et debitum dimisit ei.
28 Egressus autem servus ille invenit unum de conservis suis, qui debebat ei centum denarios : et tenens suffocavit eum, dicens : Redde quod debes.
29 Et procidens conservus ejus, rogabat eum, dicens : Patientiam habe in me, et omnia reddam tibi.
30 Ille autem noluit : sed abiit, et misit eum in carcerem donec redderet debitum.
31 Videntes autem conservi ejus qu fiebant, contristati sunt valde : et venerunt, et narraverunt domino suo omnia qu facta fuerant.
32 Tunc vocavit illum dominus suus : et ait illi : Serve nequam, omne debitum dimisi tibi quoniam rogasti me :
33 nonne ergo oportuit et te misereri conservi tui, sicut et ego tui misertus sum ?
34 Et iratus dominus ejus tradidit eum tortoribus, quoadusque redderet universum debitum.
35 Sic et Pater meus clestis faciet vobis, si non remiseritis unusquisque fratri suo de cordibus vestris.