1 Simile est regnum clorum homini patrifamilias, qui exiit primo mane conducere operarios in vineam suam.
2 Conventione autem facta cum operariis ex denario diurno, misit eos in vineam suam.
3 Et egressus circa horam tertiam, vidit alios stantes in foro otiosos,
4 et dixit illis : Ite et vos in vineam meam, et quod justum fuerit dabo vobis.
5 Illi autem abierunt. Iterum autem exiit circa sextam et nonam horam : et fecit similiter.
6 Circa undecimam vero exiit, et invenit alios stantes, et dicit illis : Quid hic statis tota die otiosi ?
7 Dicunt ei : Quia nemo nos conduxit. Dicit illis : Ite et vos in vineam meam.
8 Cum sero autem factum esset, dicit dominus vine procuratori suo : Voca operarios, et redde illis mercedem incipiens a novissimis usque ad primos.
9 Cum venissent ergo qui circa undecimam horam venerant, acceperunt singulos denarios.
10 Venientes autem et primi, arbitrati sunt quod plus essent accepturi : acceperunt autem et ipsi singulos denarios.
11 Et accipientes murmurabant adversus patremfamilias,
12 dicentes : Hi novissimi una hora fecerunt, et pares illos nobis fecisti, qui portavimus pondus diei, et stus.
13 At ille respondens uni eorum, dixit : Amice, non facio tibi injuriam : nonne ex denario convenisti mecum ?
14 Tolle quod tuum est, et vade : volo autem et huic novissimo dare sicut et tibi.
15 Aut non licet mihi quod volo, facere ? an oculus tuus nequam est, quia ego bonus sum ?
16 Sic erunt novissimi primi, et primi novissimi. Multi enim sunt vocati, pauci vero electi.