1 Et cum appropinquassent Jerosolymis, et venissent Bethphage ad montem Oliveti : tunc Jesus misit duos discipulos,

2 dicens eis : Ite in castellum, quod contra vos est, et statim invenietis asinam alligatam, et pullum cum ea : solvite, et adducite mihi :

3 et si quis vobis aliquid dixerit, dicite quia Dominus his opus habet : et confestim dimittet eos.

4 Hoc autem totum factum est, ut adimpleretur quod dictum est per prophetam dicentem :

5 [Dicite fili Sion :Ecce rex tuus venit tibimansuetus, sedens super asinam,et pullum filium subjugalis.]

6 Euntes autem discipuli fecerunt sicut prcepit illis Jesus.

7 Et adduxerunt asinam, et pullum : et imposuerunt super eos vestimenta sua, et eum desuper sedere fecerunt.

8 Plurima autem turba straverunt vestimenta sua in via : alii autem cdebant ramos de arboribus, et sternebant in via :

9 turb autem, qu prcedebant, et qu sequebantur, clamabant, dicentes : Hosanna filio David : benedictus, qui venit in nomine Domini : hosanna in altissimis.

10 Et cum intrasset Jerosolymam, commota est universa civitas, dicens : Quis est hic ?

11 Populi autem dicebant : Hic est Jesus propheta a Nazareth Galil.