1 Et cum appropinquassent Jerosolymis, et venissent Bethphage ad montem Oliveti : tunc Jesus misit duos discipulos,
2 dicens eis : Ite in castellum, quod contra vos est, et statim invenietis asinam alligatam, et pullum cum ea : solvite, et adducite mihi :
3 et si quis vobis aliquid dixerit, dicite quia Dominus his opus habet : et confestim dimittet eos.
4 Hoc autem totum factum est, ut adimpleretur quod dictum est per prophetam dicentem :
5 [Dicite fili Sion :Ecce rex tuus venit tibimansuetus, sedens super asinam,et pullum filium subjugalis.]
6 Euntes autem discipuli fecerunt sicut prcepit illis Jesus.
7 Et adduxerunt asinam, et pullum : et imposuerunt super eos vestimenta sua, et eum desuper sedere fecerunt.
8 Plurima autem turba straverunt vestimenta sua in via : alii autem cdebant ramos de arboribus, et sternebant in via :
9 turb autem, qu prcedebant, et qu sequebantur, clamabant, dicentes : Hosanna filio David : benedictus, qui venit in nomine Domini : hosanna in altissimis.
10 Et cum intrasset Jerosolymam, commota est universa civitas, dicens : Quis est hic ?
11 Populi autem dicebant : Hic est Jesus propheta a Nazareth Galil.
12 Et intravit Jesus in templum Dei, et ejiciebat omnes vendentes et ementes in templo, et mensas numulariorum, et cathedras vendentium columbas evertit :
13 et dicit eis : Scriptum est : Domus mea domus orationis vocabitur : vos autem fecistis illam speluncam latronum.
14 Et accesserunt ad eum cci, et claudi in templo : et sanavit eos.
15 Videntes autem principes sacerdotum et scrib mirabilia qu fecit, et pueros clamantes in templo, et dicentes : Hosanna filio David : indignati sunt,
16 et dixerunt ei : Audis quid isti dicunt ? Jesus autem dixit eis : Utique. Numquam legistis : Quia ex ore infantium et lactentium perfecisti laudem ?
17 Et relictis illis, abiit foras extra civitatem in Bethaniam : ibique mansit.
18 Mane autem revertens in civitatem, esuriit.
19 Et videns fici arborem unam secus viam, venit ad eam : et nihil invenit in ea nisi folia tantum, et ait illi : Numquam ex te fructus nascatur in sempiternum. Et arefacta est continuo ficulnea.
20 Et videntes discipuli, mirati sunt, dicentes : Quomodo continuo aruit ?
21 Respondens autem Jesus, ait eis : Amen dico vobis, si habueritis fidem, et non hsitaveritis, non solum de ficulnea facietis, sed et si monti huic dixeritis : Tolle, et jacta te in mare, fiet.
22 Et omnia qucumque petieritis in oratione credentes, accipietis.
23 Et cum venisset in templum, accesserunt ad eum docentem principes sacerdotum, et seniores populi, dicentes : In qua potestate hc facis ? et quis tibi dedit hanc potestatem ?
24 Respondens Jesus dixit eis : Interrogabo vos et ego unum sermonem : quem si dixeritis mihi, et ego vobis dicam in qua potestate hc facio.
25 Baptismus Joannis unde erat ? e clo, an ex hominibus ? At illi cogitabant inter se, dicentes :
26 Si dixerimus, e clo, dicet nobis : Quare ergo non credidistis illi ? Si autem dixerimus, ex hominibus, timemus turbam : omnes enim habebant Joannem sicut prophetam.
27 Et respondentes Jesu, dixerunt : Nescimus. Ait illis et ipse : Nec ego dico vobis in qua potestate hc facio.
28 Quid autem vobis videtur ? Homo quidam habebat duos filios, et accedens ad primum, dixit : Fili, vade hodie, operare in vinea mea.
29 Ille autem respondens, ait : Nolo. Postea autem, pnitentia motus, abiit.
30 Accedens autem ad alterum, dixit similiter. At ille respondens, ait : Eo, domine, et non ivit :
31 quis ex duobus fecit voluntatem patris ? Dicunt ei : Primus. Dicit illis Jesus : Amen dico vobis, quia publicani et meretrices prcedent vos in regnum Dei.
32 Venit enim ad vos Joannes in via justiti, et non credidistis ei : publicani autem et meretrices crediderunt ei : vos autem videntes nec pnitentiam habuistis postea, ut crederetis ei.
33 Aliam parabolam audite : Homo erat paterfamilias, qui plantavit vineam, et sepem circumdedit ei, et fodit in ea torcular, et dificavit turrim, et locavit eam agricolis, et peregre profectus est.
34 Cum autem tempus fructuum appropinquasset, misit servos suos ad agricolas, ut acciperent fructus ejus.
35 Et agricol, apprehensis servis ejus, alium ceciderunt, alium occiderunt, alium vero lapidaverunt.
36 Iterum misit alios servos plures prioribus, et fecerunt illis similiter.
37 Novissime autem misit ad eos filium suum, dicens : Verebuntur filium meum.
38 Agricol autem videntes filium dixerunt intra se : Hic est hres, venite, occidamus eum, et habebimus hreditatem ejus.
39 Et apprehensum eum ejecerunt extra vineam, et occiderunt.
40 Cum ergo venerit dominus vine, quid faciet agricolis illis ?
41 Aiunt illi : Malos male perdet : et vineam suam locabit aliis agricolis, qui reddant ei fructum temporibus suis.
42 Dicit illis Jesus : Numquam legistis in Scripturis : [Lapidem quem reprobaverunt dificantes,hic factus est in caput anguli :a Domino factum est istud,et est mirabile in oculis nostris ?]
43 Ideo dico vobis, quia auferetur a vobis regnum Dei, et dabitur genti facienti fructus ejus.
44 Et qui ceciderit super lapidem istum, confringetur : super quem vero ceciderit, conteret eum.
45 Et cum audissent principes sacerdotum et pharisi parabolas ejus, cognoverunt quod de ipsis diceret.
46 Et qurentes eum tenere, timuerunt turbas : quoniam sicut prophetam eum habebant.