1 Nolite judicare, ut non judicemini.
2 In quo enim judicio judicaveritis, judicabimini : et in qua mensura mensi fueritis, remetietur vobis.
3 Quid autem vides festucam in oculo fratris tui, et trabem in oculo tuo non vides ?
4 aut quomodo dicis fratris tuo : Sine ejiciam festucam de oculo tuo, et ecce trabs est in oculo tuo ?
5 Hypocrita, ejice primum trabem de oculo tuo, et tunc videbis ejicere festucam de oculo fratris tui.
6 Nolite dare sanctum canibus : neque mittatis margaritas vestras ante porcos, ne forte conculcent eas pedibus suis, et conversi dirumpant vos.
7 Petite, et dabitur vobis : qurite, et invenietis : pulsate, et aperietur vobis.
8 Omnis enim qui petit, accipit : et qui qurit, invenit : et pulsanti aperietur.
9 Aut quis est ex vobis homo, quem si petierit filius suus panem, numquid lapidem porriget ei ?
10 aut si piscem petierit, numquid serpentem porriget ei ?
11 Si ergo vos, cum sitis mali, nostis bona data dare filiis vestris : quanto magis Pater vester, qui in clis est, dabit bona petentibus se ?
12 Omnia ergo qucumque vultis ut faciant vobis homines, et vos facite illis. Hc est enim lex, et prophet.
13 Intrate per angustam portam : quia lata porta, et spatiosa via est, qu ducit ad perditionem, et multi sunt qui intrant per eam.
14 Quam angusta porta, et arcta via est, qu ducit ad vitam : et pauci sunt qui inveniunt eam !
15 Attendite a falsis prophetis, qui veniunt ad vos in vestimentis ovium, intrinsecus autem sunt lupi rapaces :
16 a fructibus eorum cognoscetis eos. Numquid colligunt de spinas uvas, aut de tribulis ficus ?
17 Sic omnis arbor bona fructus bonos facit : mala autem arbor malos fructus facit.
18 Non potest arbor bona malos fructus facere : neque arbor mala bonos fructus facere.
19 Omnis arbor, qu non facit fructum bonum, excidetur, et in ignem mittetur.
20 Igitur ex fructibus eorum cognoscetis eos.
21 Non omnis qui dicit mihi, Domine, Domine, intrabit in regnum clorum : sed qui facit voluntatem Patris mei, qui in clis est, ipse intrabit in regnum clorum.
22 Multi dicent mihi in illa die : Domine, Domine, nonne in nomine tuo prophetavimus, et in nomine tuo dmonia ejecimus, et in nomine tuo virtutes multas fecimus ?
23 Et tunc confitebor illis : Quia numquam novi vos : discedite a me, qui operamini iniquitatem.
24 Omnis ergo qui audit verba mea hc, et facit ea, assimilabitur viro sapienti, qui dificavit domum suam supra petram,
25 et descendit pluvia, et venerunt flumina, et flaverunt venti, et irruerunt in domum illam, et non cecidit : fundata enim erat super petram.
26 Et omnis qui audit verba mea hc, et non facit ea, similis erit viro stulto, qui dificavit domum suam super arenam :
27 et descendit pluvia, et venerunt flumina, et flaverunt venti, et irruerunt in domum illam, et cecidit, et fuit ruina illius magna.
28 Et factum est : cum consummasset Jesus verba hc, admirabantur turb super doctrina ejus.
29 Erat enim docens eos sicut potestatem habens, et non sicut scrib eorum, et pharisi.