1 Factum est autem, cum audisset Sanaballat quod dificaremus murum, iratus est valde : et motus nimis subsannavit Judos,

2 et dixit coram fratribus suis, et frequentia Samaritanorum : Quid Judi faciunt imbecilles ? num dimittent eos gentes ? num sacrificabunt, et complebunt in una die ? numquid dificare poterunt lapides de acervis pulveris, qui combusti sunt ?

3 Sed et Tobias Ammanites, proximus ejus, ait : dificent : si ascenderit vulpes, transiliet murum eorum lapideum.