14 A die autem illa, qua prceperat rex mihi ut essem dux in terra Juda, ab anno vigesimo usque ad annum trigesimum secundum Artaxerxis regis per annos duodecim, ego et fratres mei annonas qu ducibus debebantur non comedimus.
15 Duces autem primi, qui fuerant ante me, gravaverunt populum, et acceperunt ab eis in pane, et vino, et pecunia, quotidie siclos quadraginta : sed et ministri eorum depresserunt populum. Ego autem non feci ita propter timorem Dei :
16 quin potius in opere muri dificavi, et agrum non emi, et omnes pueri mei congregati ad opus erant.
17 Judi quoque et magistratus centum quinquaginta viri, et qui veniebant ad nos de gentibus qu in circuitu nostro sunt, in mensa mea erant.
18 Parabatur autem mihi per dies singulos bos unus, arietes sex electi, exceptis volatilibus, et inter dies decem vina diversa, et alia multa tribuebam : insuper et annonas ducatus mei non qusivi : valde enim attenuatus erat populus.
19 Memento mei, Deus meus, in bonum, secundum omnia qu feci populo huic.