1 Et venerat mensis septimus : filii autem Isral erant in civitatibus suis. Congregatusque est omnis populus quasi vir unus ad plateam qu est ante portam aquarum : et dixerunt Esdr scrib ut afferret librum legis Moysi, quam prceperat Dominus Israli.
2 Attulit ergo Esdras sacerdos legem coram multitudine virorum et mulierum, cunctisque qui poterant intelligere, in die prima mensis septimi.
3 Et legit in eo aperte in platea qu erat ante portam aquarum, de mane usque ad mediam diem, in conspectu virorum et mulierum, et sapientium : et aures omnis populi erant erect ad librum.
4 Stetit autem Esdras scriba super gradum ligneum, quem fecerat ad loquendum : et steterunt juxta eum Mathathias, et Semeia, et Ania, et Uria, et Helcia, et Maasia, ad dexteram ejus : et ad sinistram, Phadaia, Misal, et Melchia, et Hasum, et Hasbadana, Zacharia, et Mosollam.
5 Et aperuit Esdras librum coram omni populo : super universum quippe populum eminebat : et cum aperuisset eum, stetit omnis populus.
6 Et benedixit Esdras Domino Deo magno : et respondit omnis populus : Amen, amen, elevans manus suas : et incurvati sunt, et adoraverunt Deum proni in terram.
7 Porro Josue, et Bani, et Serebia, Jamin, Accub, Septhai, Odia, Maasia, Celita, Azarias, Jozabed, Hanan, Phalaia, Levit, silentium faciebant in populo ad audiendam legem : populus autem stabat in gradu suo.
8 Et legerunt in libro legis Dei distincte, et aperte ad intelligendum : et intellexerunt cum legeretur.
9 Dixit autem Nehemias (ipse est Athersatha) et Esdras sacerdos et scriba, et Levit interpretantes universo populo : Dies sanctificatus est Domino Deo nostro : nolite lugere, et nolite flere. Flebat enim omnis populus cum audiret verba legis.
10 Et dixit eis : Ite, comedite pinguia, et bibite mulsum, et mittite partes his qui non prparaverunt sibi, quia sanctus dies Domini est : et nolite contristari : gaudium etenim Domini est fortitudo nostra.
11 Levit autem silentium faciebant in omni populo, dicentes : Tacete, quia dies sanctus est, et nolite dolere.
12 Abiit itaque omnis populus ut comederet, et biberet, et mitteret partes, et faceret ltitiam magnam : quia intellexerant verba qu docuerat eos.
13 Et in die secundo congregati sunt principes familiarum universi populi, sacerdotes et Levit, ad Esdram scribam, ut interpretaretur eis verba legis.
14 Et invenerunt scriptum in lege prcepisse Dominum in manu Moysi ut habitent filii Isral in tabernaculis in die solemni, mense septimo :
15 et ut prdicent, et divulgent vocem in universis urbibus suis, et in Jerusalem, dicentes : Egredimini in montem, et afferte frondes oliv, et frondes ligni pulcherrimi, frondes myrti, et ramos palmarum, et frondes ligni nemorosi, ut fiant tabernacula, sicut scriptum est.
16 Et egressus est populus, et attulerunt. Feceruntque sibi tabernacula unusquisque in domate suo : et in atriis suis, et in atriis domus Dei, et in platea port aquarum, et in platea port Ephraim.
17 Fecit ergo universa ecclesia eorum qui redierant de captivitate, tabernacula, et habitaverunt in tabernaculis : non enim fecerant a diebus Josue filii Nun taliter filii Isral usque ad diem illum. Et fuit ltitia magna nimis.
18 Legit autem in libro legis Dei per dies singulos, a die primo usque ad diem novissimum. Et fecerunt solemnitatem septem diebus, et in die octavo collectam juxta ritum.