1 [Melior est buccella sicca cum gaudioquam domus plena victimis cum jurgio.
2 Servus sapiens dominabitur filiis stultis,et inter fratres hreditatem dividet.
3 Sicut igne probatur argentum et aurum camino,ita corda probat Dominus.
4 Malus obedit lingu iniqu,et fallax obtemperat labiis mendacibus.
5 Qui despicit pauperem exprobrat factori ejus,et qui ruina ltatur alterius non erit impunitus.
6 Corona senum filii filiorum,et gloria filiorum patres eorum.
7 Non decent stultum verba composita,nec principem labium mentiens.
8 Gemma gratissima exspectatio prstolantis ;quocumque se vertit, prudenter intelligit.
9 Qui celat delictum qurit amicitias ;qui altero sermone repetit, separat fderatos.
10 Plus proficit correptio apud prudentem,quam centum plag apud stultum.
11 Semper jurgia qurit malus :angelus autem crudelis mittetur contra eum.
12 Expedit magis urs occurrere raptis ftibus,quam fatuo confidenti in stultitia sua.
13 Qui reddit mala pro bonis,non recedet malum de domo ejus.
14 Qui dimittit aquam caput est jurgiorum,et antequam patiatur contumeliam judicium deserit.]
15 [Qui justificat impium, et qui condemnat justum,abominabilis est uterque apud Deum.
16 Quid prodest stulto habere divitias,cum sapientiam emere non possit ?Qui altum facit domum suam qurit ruinam,et qui evitat discere incidet in mala.
17 Omni tempore diligit qui amicus est,et frater in angustiis comprobatur.
18 Stultus homo plaudet manibus,cum spoponderit pro amico suo.
19 Qui meditatur discordias diligit rixas,et qui exaltat ostium qurit ruinam.
20 Qui perversi cordis est non inveniet bonum,et qui vertit linguam incidet in malum.
21 Natus est stultus in ignominiam suam ;sed nec pater in fatuo ltabitur.
22 Animus gaudens tatem floridam facit ;spiritus tristis exsiccat ossa.
23 Munera de sinu impius accipit,ut pervertat semitas judicii.
24 In facie prudentis lucet sapientia ;oculi stultorum in finibus terr.
25 Ira patris filius stultus,et dolor matris qu genuit eum.
26 Non est bonum damnum inferre justo,nec percutere principem qui recta judicat.
27 Qui moderatur sermones suos doctus et prudens est,et pretiosi spiritus vir eruditus.
28 Stultus quoque, si tacuerit, sapiens reputabitur,et si compresserit labia sua, intelligens.]