1 [Occasiones qurit qui vult recedere ab amico :omni tempore erit exprobrabilis.
2 Non recipit stultus verba prudenti,nisi ea dixeris qu versantur in corde ejus.
3 Impius, cum in profundum venerit peccatorum, contemnit ;sed sequitur eum ignominia et opprobrium.
4 Aqua profunda verba ex ore viri,et torrens redundans fons sapienti.
5 Accipere personam impii non est bonum,ut declines a veritate judicii.]
6 [Labia stulti miscent se rixis,et os ejus jurgia provocat.
7 Os stulti contritio ejus,et labia ipsius ruina anim ejus.
8 Verba bilinguis quasi simplicia,et ipsa perveniunt usque ad interiora ventris.Pigrum dejicit timor ;anim autem effeminatorum esurient.
9 Qui mollis et dissolutus est in opere suofrater est sua opera dissipantis.
10 Turris fortissima nomen Domini ;ad ipsum currit justus, et exaltabitur.
11 Substantia divitis urbs roboris ejus,et quasi murus validus circumdans eum.
12 Antequam conteratur, exaltatur cor hominis,et antequam glorificetur, humiliatur.
13 Qui prius respondet quam audiat,stultum se esse demonstrat, et confusione dignum.
14 Spiritus viri sustentat imbecillitatem suam ;spiritum vero ad irascendum facilem quis poterit sustinere ?