1 [Fili mi, si susceperis sermones meos,et mandata mea absconderis penes te :
2 ut audiat sapientiam auris tua,inclina cor tuum ad cognoscendam prudentiam.
3 Si enim sapientiam invocaveris,et inclinaveris cor tuum prudenti ;
4 si qusieris eam quasi pecuniam,et sicut thesauros effoderis illam :
5 tunc intelliges timorem Domini,et scientiam Dei invenies,
6 quia Dominus dat sapientiam,et ex ore ejus prudentia et scientia.
7 Custodiet rectorum salutem,et proteget gradientes simpliciter,
8 servans semitas justiti,et vias sanctorum custodiens.
9 Tunc intelliges justitiam, et judicium,et quitatem, et omnem semitam bonam.]
10 [Si intraverit sapientia cor tuum,et scientia anim tu placuerit,
11 consilium custodiet te,et prudentia servabit te :
12 ut eruaris a via mala,et ab homine qui perversa loquitur ;
13 qui relinquunt iter rectum,et ambulant per vias tenebrosas ;
14 qui ltantur cum malefecerint,et exsultant in rebus pessimis ;
15 quorum vi pervers sunt,et infames gressus eorum.
16 Ut eruaris a muliere aliena,et ab extranea qu mollit sermones suos,
17 et relinquit ducem pubertatis su,
18 et pacti Dei sui oblita est.Inclinata est enim ad mortem domus ejus,et ad inferos semit ipsius.
19 Omnes qui ingrediuntur ad eam non revertentur,nec apprehendent semitas vit.
20 Ut ambules in via bona,et calles justorum custodias :
21 qui enim recti sunt habitabunt in terra,et simplices permanebunt in ea ;
22 impii vero de terra perdentur,et qui inique agunt auferentur ex ea.]