1 [Ne muleris viros malos,nec desideres esse cum eis :
2 quia rapinas meditatur mens eorum,et fraudes labia eorum loquuntur.
3 Sapientia dificabitur domus,et prudentia roborabitur.
4 In doctrina replebuntur cellaria,universa substantia pretiosa et pulcherrima.
5 Vir sapiens fortis est,et vir doctus robustus et validus :
6 quia cum dispositione initur bellum,et erit salus ubi multa consilia sunt.
7 Excelsa stulto sapientia ;in porta non aperiet os suum.
8 Qui cogitat mala facere stultus vocabitur :
9 cogitatio stulti peccatum est,et abominatio hominum detractor.
10 Si desperaveris lassus in die angusti,imminuetur fortitudo tua.]
11 [Erue eos qui ducuntur ad mortem,et qui trahuntur ad interitum, liberare ne cesses.
12 Si dixeris : Vires non suppetunt ;qui inspector est cordis ipse intelligit :et servatorem anim tu nihil fallit,reddetque homini juxta opera sua.
13 Comede, fili mi, mel, quia bonum est,et favum dulcissimum gutturi tuo.
14 Sic et doctrina sapienti anim tu :quam cum inveneris, habebis in novissimis spem,et spes tua non peribit.
15 Ne insidieris, et quras impietatem in domo justi,neque vastes requiem ejus.
16 Septies enim cadet justus, et resurget :impii autem corruent in malum.
17 Cum ceciderit inimicus tuus ne gaudeas,et in ruina ejus ne exsultet cor tuum :
18 ne forte videat Dominus, et displiceat ei,et auferat ab eo iram suam.
19 Ne contendas cum pessimis,nec muleris impios :
20 quoniam non habent futurorum spem mali,et lucerna impiorum extinguetur.
21 Time Dominum, fili mi, et regem,et cum detractoribus non commiscearis :
22 quoniam repente consurget perditio eorum,et ruinam utriusque quis novit ?]
23 Hc quoque sapientibus. [Cognoscere personam in judicio non est bonum.
24 Qui dicunt impio : Justus es : maledicent eis populi,et detestabuntur eos tribus.
25 Qui arguunt eum laudabuntur,et super ipsos veniet benedictio.
26 Labia deosculabiturqui recta verba respondet.
27 Prpara foris opus tuum,et diligenter exerce agrum tuum,ut postea difices domum tuam.
28 Ne sis testis frustra contra proximum tuum,nec lactes quemquam labiis tuis.
29 Ne dicas : Quomodo fecit mihi, sic faciam ei ;reddam unicuique secundum opus suum.]
30 [Per agrum hominis pigri transivi,et per vineam viri stulti :
31 et ecce totum repleverant urtic,et operuerant superficiem ejus spin,et maceria lapidum destructa erat.
32 Quod cum vidissem, posui in corde meo,et exemplo didici disciplinam.
33 Parum, inquam, dormies, modicum dormitabis ;pauxillum manus conseres ut quiescas :
34 et veniet tibi quasi cursor egestas,et mendicitas quasi vir armatus.]