1 [Viro qui corripientem dura cervice contemnit,repentinus ei superveniet interitus,et eum sanitas non sequetur.
2 In multiplicatione justorum ltabitur vulgus ;cum impii sumpserint principatum, gemet populus.
3 Vir qui amat sapientiam ltificat patrem suum ;qui autem nutrit scorta perdet substantiam.
4 Rex justus erigit terram ;vir avarus destruet eam.
5 Homo qui blandis fictisque sermonibus loquitur amico suorete expandit gressibus ejus.
6 Peccantem virum iniquum involvet laqueus,et justus laudabit atque gaudebit.
7 Novit justus causam pauperum ;impius ignorat scientiam.
8 Homines pestilentes dissipant civitatem ;sapientes vero avertunt furorem.
9 Vir sapiens si cum stulto contenderit,sive irascatur, sive rideat, non inveniet requiem.
10 Viri sanguinum oderunt simplicem ;justi autem qurunt animam ejus.
11 Totum spiritum suum profert stultus ;sapiens differt, et reservat in posterum.
12 Princeps qui libenter audit verba mendacii,omnes ministros habet impios.
13 Pauper et creditor obviaverunt sibi :utriusque illuminator est Dominus.
14 Rex qui judicat in veritate pauperes,thronus ejus in ternum firmabitur.]
15 [Virga atque correptio tribuit sapientiam ;puer autem qui dimittitur voluntati su confundit matrem suam.
16 In multiplicatione impiorum multiplicabuntur scelera,et justi ruinas eorum videbunt.
17 Erudi filium tuum, et refrigerabit te,et dabit delicias anim tu.
18 Cum prophetia defecerit, dissipabitur populus ;qui vero custodit legem beatus est.
19 Servus verbis non potest erudiri,quia quod dicis intelligit, et respondere contemnit.
20 Vidisti hominem velocem ad loquendum ?stultitia magis speranda est quam illius correptio.
21 Qui delicate a pueritia nutrit servum suumpostea sentiet eum contumacem.]
22 [Vir iracundus provocat rixas,et qui ad indignandum facilis est erit ad peccandum proclivior.
23 Superbum sequitur humilitas,et humilem spiritu suscipiet gloria.
24 Qui cum fure participat odit animam suam ;adjurantem audit, et non indicat.
25 Qui timet hominem cito corruet ;qui sperat in Domino sublevabitur.
26 Multi requirunt faciem principis,et judicium a Domino egreditur singulorum.
27 Abominantur justi virum impium,et abominantur impii eos qui in recta sunt via.Verbum custodiens filiusextra perditionem erit.]