1 [Fili mi, attende ad sapientiam meam,et prudenti me inclina aurem tuam :
2 ut custodias cogitationes, et disciplinam labia tua conservent.Ne attendas fallaci mulieris ;
3 favus enim distillans labia meretricis,et nitidius oleo guttur ejus :
4 novissima autem illius amara quasi absinthium,et acuta quasi gladius biceps.
5 Pedes ejus descendunt in mortem,et ad inferos gressus illius penetrant.
6 Per semitam vit non ambulant ;vagi sunt gressus ejus et investigabiles.
7 Nunc ergo fili mi, audi,et ne recedas a verbis oris mei.
8 Longe fac ab ea viam tuam,et ne appropinques foribus domus ejus.
9 Ne des alienis honorem tuum,et annos tuos crudeli :
10 ne forte implentur extranei viribus tuis,et labores tui sint in domo aliena,
11 et gemas in novissimis,quando consumseris carnes tuas et corpus tuum,et dicas :
12 Cur detestatus sum disciplinam,et increpationibus non acquievit cor meum,
13 nec audivi vocem docentium me,et magistris non inclinavi aurem meam ?
14 pene fui in omni malo,in medio ecclesi et synagog.
15 Bibe aquam de cisterna tua,et fluenta putei tui ;
16 deriventur fontes tui foras,et in plateis aquas tuas divide.
17 Habeto eas solus,nec sint alieni participes tui.
18 Sit vena tua benedicta,et ltare cum muliere adolescenti tu.
19 Cerva carissima, et gratissimus hinnulus :ubera ejus inebrient te in omni tempore ;in amore ejus delectare jugiter.
20 Quare seduceris, fili mi, ab aliena,et foveris in sinu alterius ?
21 Respicit Dominus vias hominis,et omnes gressus ejus considerat.
22 Iniquitates suas capiunt impium,et funibus peccatorum suorum constringitur.
23 Ipse morietur, quia non habuit disciplinam,et in multitudine stultiti su decipietur.]