1 [Fili mi, si spoponderis pro amico tuo,defixisti apud extraneum manum tuam :
2 illaqueatus es verbis oris tui,et captus propriis sermonibus.
3 Fac ergo quod dico, fili mi, et temetipsum libera,quia incidisti in manum proximi tui.Discurre, festina, suscita amicum tuum.
4 Ne dederis somnum oculis tuis,nec dormitent palpebr tu.
5 Eruere quasi damula de manu,et quasi avis de manu aucupis.]
6 [Vade ad formicam, o piger,et considera vias ejus, et disce sapientiam.
7 Qu cum non habeat ducem,nec prceptorem, nec principem,
8 parat in state cibum sibi,et congregat in messe quod comedat.
9 Usquequo, piger, dormies ?quando consurges e somno tuo ?
10 Paululum dormies, paululum dormitabis,paululum conseres manus ut dormias ;
11 et veniet tibi quasi viator egestas,et pauperies quasi vir armatus.Si vero impiger fueris, veniet ut fons messis tua,et egestas longe fugiet a te.]
12 [Homo apostata, vir inutilis, graditur ore perverso ;
13 annuit oculis, terit pede, digito loquitur,
14 pravo corde machinatur malum,et omni tempore jurgia seminat.
15 Huic extemplo veniet perditio sua,et subito conteretur, nec habebit ultra medicinam.]
16 [Sex sunt qu odit Dominus,et septimum detestatur anima ejus :
17 oculos sublimes, linguam mendacem,manus effundentes innoxium sanguinem,
18 cor machinans cogitationes pessimas,pedes veloces ad currendum in malum,
19 proferentem mendacia testem fallacem,et eum qui seminat inter fratres discordias.]
20 [Conserva, fili mi, prcepta patris tui,et ne dimittas legem matris tu.
21 Liga ea in corde tuo jugiter,et circumda gutturi tuo.
22 Cum ambulaveris, gradiantur tecum ;cum dormieris, custodiant te :et evigilans loquere cum eis.
23 Quia mandatum lucerna est, et lex lux,et via vit increpatio disciplin :
24 ut custodiant te a muliere mala,et a blanda lingua extrane.
25 Non concupiscat pulchritudinem ejus cor tuum,nec capiaris nutibus illius :
26 pretium enim scorti vix est unius panis,mulier autem viri pretiosam animam capit.
27 Numquid potest homo abscondere ignem in sinu suo,ut vestimenta illius non ardeant ?
28 aut ambulare super prunas,ut non comburantur plant ejus ?
29 sic qui ingreditur ad mulierem proximi sui,non erit mundus cum tetigerit eam.
30 Non grandis est culpa cum quis furatus fuerit :furatur enim ut esurientem impleat animam ;
31 deprehensus quoque reddet septuplum,et omnem substantiam domus su tradet.
32 Qui autem adulter est,propter cordis inopiam perdet animam suam ;
33 turpitudinem et ignominiam congregat sibi,et opprobrium illius non delebitur :
34 quia zelus et furor virinon parcet in die vindict,
35 nec acquiescet cujusquam precibus,nec suscipiet pro redemptione dona plurima.]