1 [Sapientia dificavit sibi domum :excidit columnas septem.
2 Immolavit victimas suas, miscuit vinum,et proposuit mensam suam.
3 Misit ancillas suas ut vocarentad arcem et ad mnia civitatis.
4 Si quis est parvulus, veniat ad me.Et insipientibus locuta est :
5 Venite, comedite panem meum,et bibite vinum quod miscui vobis.
6 Relinquite infantiam, et vivite,et ambulate per vias prudenti.]
7 [Qui erudit derisorem, ipse injuriam sibi facit,et qui arguit impium, sibi maculam generat.
8 Noli arguere derisorem, ne oderit te :argue sapientem, et diliget te.
9 Da sapienti occasionem, et addetur ei sapientia ;doce justum, et festinabit accipere.
10 Principium sapienti timor Domini,et scientia sanctorum prudentia.
11 Per me enim multiplicabuntur dies tui,et addentur tibi anni vit.
12 Si sapiens fueris, tibimetipsi eris ;si autem illusor, solus portabis malum.]
13 [Mulier stulta et clamosa,plenaque illecebris, et nihil omnino sciens,
14 sedit in foribus domus su,super sellam in excelso urbis loco,
15 ut vocaret transeuntes per viam,et pergentes itinere suo :
16 Qui est parvulus declinet ad me.Et vecordi locuta est :
17 Aqu furtiv dulciores sunt,et panis absconditus suavior.
18 Et ignoravit quod ibi sint gigantes,et in profundis inferni conviv ejus.]