1 Infirmum autem in fide assumite, non in disceptationibus cogitationum.

2 Alius enim credit se manducare omnia : qui autem infirmus est, olus manducet.

3 Is qui manducat, non manducantem non spernat : et qui non manducat, manducantem non judicet : Deus enim illum assumpsit.

4 Tu quis es, qui judicas alienum servum ? domino suo stat, aut cadit : stabit autem : potens est enim Deus statuere illum.