36 (Sicut scriptum est : [Quia propter te mortificamur tota die :æstimati sumus sicut oves occisionis.)]
37 Sed in his omnibus superamus propter eum qui dilexit nos.
38 Certus sum enim quia neque mors, neque vita, neque angeli, neque principatus, neque virtutes, neque instantia, neque futura, neque fortitudo,
39 neque altitudo, neque profundum, neque creatura alia poterit nos separare a caritate Dei, quæ est in Christo Jesu Domino nostro.