1 [V provocatrix, et redempta civitas, columba !
2 non audivit vocem,et non suscepit disciplinam ;in Domino non est confisa,ad Deum suum non appropinquavit.
3 Principes ejus in medio ejus quasi leones rugientes ;judices ejus lupi vespere, non relinquebant in mane.
4 Prophet ejus vesani, viri infideles ;sacerdotes ejus polluerunt sanctum,injuste egerunt contra legem.
5 Dominus justus in medio ejus non faciet iniquitatem ;mane, mane judicium suum dabit in lucem, et non abscondetur ;nescivit autem iniquus confusionem.
6 Disperdidi gentes,et dissipati sunt anguli earum ;desertas feci vias eorum,dum non est qui transeat ;desolat sunt civitates eorum,non remanente viro, neque ullo habitatore.
7 Dixi : Attamen timebis me,suscipies disciplinam ;et non peribit habitaculum ejus,propter omnia in quibus visitavi eam :verumtamen diluculo surgentes corruperunt omnes cogitationes suas.
8 Quapropter exspecta me, dicit Dominus,in die resurrectionis me in futurum :quia judicium meum ut congregem gentes,et colligam regna,et effundam super eos indignationem meam,omnem iram furoris mei :in igne enim zeli mei devorabitur omnis terra.]
9 [Quia tunc reddam populis labium electum,ut invocent omnes in nomine Domini,et serviant ei humero uno.
10 Ultra flumina thiopi, inde supplices mei ;filii dispersorum meorum deferent munus mihi.
11 In die illa non confunderis super cunctis adinventionibus tuis,quibus prvaricata es in me,quia tunc auferam de medio tui magniloquos superbi tu,et non adjicies exaltari amplius in monte sancto meo.
12 Et derelinquam in medio tui populum pauperem et egenum :et sperabunt in nomine Domini.
13 Reliqui Isral non facient iniquitatem,nec loquentur mendacium,et non invenietur in ore eorum lingua dolosa,quoniam ipsi pascentur, et accubabunt,et non erit qui exterreat.
14 Lauda, filia Sion ; jubila, Isral :ltare, et exsulta in omni corde, filia Jerusalem.
15 Abstulit Dominus judicium tuum ;avertit inimicos tuos.Rex Isral Dominus in medio tui :non timebis malum ultra.
16 In die illa dicetur Jerusalem :Noli timere ; Sion : Non dissolvantur manus tu.
17 Dominus Deus tuus in medio tui fortis, ipse salvabit :gaudebit super te in ltitia,silebit in dilectione sua,exsultabit super te in laude.
18 Nugas, qui a lege recesserant,congregabo, quia ex te erant :ut non ultra habeas super eis opprobrium.
19 Ecce ego interficiam omnes qui afflixerunt te in tempore illo :et salvabo claudicantem,et eam qu ejecta fuerat congregabo :et ponam eos in laudem, et in nomen,in omni terra confusionis eorum,
20 in tempore illo quo adducam vos,et in tempore quo congregabo vos.Dabo enim vos in nomen,et in laudem omnibus populis terr,cum convertero captivitatem vestram coram oculis vestris,dicit Dominus.]