1 [Miserere nostri, Deus omnium, et respice nos,et ostende nobis lucem miserationum tuarum :
2 et immitte timorem tuum super gentes qu non exquisierunt te,ut cognoscant quia non est deus nisi tu,et enarrent magnalia tua.
3 Alleva manum tuam super gentes alienas,ut videant potentiam tuam.
4 Sicut enim in conspectu eorum sanctificatus es in nobis,sic in conspectu nostro magnificaberis in eis :
5 ut cognoscant te, sicut et nos cognovimusquoniam non est deus prter te, Domine.
6 Innova signa, et immuta mirabilia.
7 Glorifica manum et brachium dextrum.
8 Excita furorem, et effunde iram.
9 Tolle adversarium, et afflige inimicum.
10 Festina tempus, et memento finis,ut enarrent mirabilia tua.
11 In ira flamm devoretur qui salvatur :et qui pessimant plebem tuam inveniant perditionem.
12 Contere caput principum inimicorum,dicentium : Non est alius prter nos.
13 Congrega omnes tribus Jacob,ut cognoscant quia non est deus nisi tu,et enarrent magnalia tua,et hreditabis eos sicut ab initio.
14 Miserere plebi tu, super quam invocatum est nomen tuum,et Isral quem coquasti primogenito tuo.
15 Miserere civitati sanctificationis tu,Jerusalem, civitati requiei tu.
16 Reple Sion inenarrabilibus verbis tuis,et gloria tua populum tuum.
17 Da testimonium his qui ab initio creatur tu sunt,et suscita prdicationes quas locuti sunt in nomine tuo prophet priores.
18 Da mercedem sustinentibus te,ut prophet tui fideles inveniantur :et exaudi orationes servorum tuorum,
19 secundum benedictionem Aaron de populo tuo :et dirige nos in viam justiti,et sciant omnes qui habitant terramquia tu es Deus conspector sculorum.]
20 [Omnem escam manducabit venter :et est cibus cibo melior.
21 Fauces contingunt cibum fer,et cor sensatum verba mendacia.
22 Cor pravum dabit tristitiam,et homo peritus resistet illi.
23 Omnem masculum excipiet mulier :et est filia melior filia.
24 Species mulieris exhilarat faciem viri sui,et super omnem concupiscentiam hominis superducit desiderium.
25 Si est lingua curationis,est et mitigationis et misericordi :non est vir illius secundum filios hominum.
26 Qui possidet mulierem bonam inchoat possessionem :adjutorium secundum illum est, et columna ut requies.
27 Ubi non est sepes, diripietur possessio :et ubi non est mulier, ingemiscit egens.
28 Quis credit ei qui non habet nidum,et deflectens ubicumque obscuraverit,quasi succinctus latro exiliens de civitate in civitatem ?]