1 [Occupatio magna creata est omnibus hominibus,et jugum grave super filios Adam,a die exitus de ventre matris eorumusque in diem sepultur in matrem omnium.
2 Cogitationes eorum, et timores cordis,adinventio exspectationis, et dies finitionis,
3 a residente super sedem gloriosam,usque ad humiliatum in terra et cinere :
4 ab eo qui utitur hyacintho et portat coronam,usque ad eum qui operitur lino crudo :furor, zelus, tumultus, fluctuatio, et timor mortis,iracundia perseverans, et contentio :
5 et in tempore refectionis in cubili,somnus noctis immutat scientiam ejus.
6 Modicum tamquam nihil in requie,et ab eo in somnis, quasi in die respectus.
7 Conturbatus est in visu cordis sui,tamquam qui evaserit in die belli :in tempore salutis su exsurrexit,et admirans ad nullum timorem :
8 cum omni carne, ab homine usque ad pecus,et super peccatores septuplum.
9 Ad hc mors, sanguis, contentio, et rhompha,oppressiones, fames, et contritio, et flagella :
10 super iniquos creata sunt hc omnia :et propter illos factus est cataclysmus.]
11 [Omnia qu de terra sunt in terram convertentur,et omnes aqu in mare revertentur.
12 Omne munus et iniquitas delebitur,et fides in sculum stabit.
13 Substanti injustorum sicut fluvius siccabuntur,et sicut tonitruum magnum in pluvia personabunt.
14 In aperiendo manus suas ltabitur :sic prvaricatores in consummatione tabescent.
15 Nepotes impiorum non multiplicabunt ramos :et radices immund super cacumen petr sonant.
16 Super omnem aquam viriditas,et ad oram fluminis ante omne fnum evelletur.]
17 [Gratia sicut paradisus in benedictionibus,et misericordia in sculum permanet.
18 Vita sibi sufficientis operarii condulcabitur,et in ea invenies thesaurum.
19 Filii et dificatio civitatis confirmabit nomen :et super hc mulier immaculata computabitur.
20 Vinum et musica ltificant cor :et super utraque dilectio sapienti.
21 Tibi et psalterium suavem faciunt melodiam :et super utraque lingua suavis.
22 Gratiam et speciem desiderabit oculus tuus :et super hc virides sationes.
23 Amicus et sodalis in tempore convenientes,et super utrosque mulier cum viro.
24 Fratres in adjutorium in tempore tribulationis :et super eos misericordia liberabit.
25 Aurum et argentum est constitutio pedum :et super utrumque consilium beneplacitum.
26 Facultates et virtutes exaltant cor,et super hc timor Domini.
27 Non est in timore Domini minoratio :et non est in eo inquirere adjutorium.
28 Timor Domini sicut paradisus benedictionis,et super omnem gloriam operuerunt illum.]
29 [Fili, in tempore vit tu ne indigeas :melius est enim mori quam indigere.
30 Vir respiciens in mensam alienam,non est vita ejus in cogitatione victus :alit enim animam suam cibis alienis :
31 vir autem disciplinatus et eruditus custodiet se.
32 In ore imprudentis condulcabitur inopia,et in ventre ejus ignis ardebit.]