1 [Altitudinis firmamentum pulchritudo ejus est,species cli in visione glori.
2 Sol in aspectu annuntians in exitu,vas admirabile, opus Excelsi.
3 In meridiano exurit terram,et in conspectu ardoris ejus quis poterit sustinere ?fornacem custodiens in operibus ardoris :
4 tripliciter sol exurens montes,radios igneos exsufflans,et refulgens radiis suis obccat oculos.
5 Magnus Dominus qui fecit illum,et in sermonibus ejus festinavit iter.]
6 [Et luna in omnibus in tempore suo,ostensio temporis, et signum vi.
7 A luna signum diei festi :luminare quod minuitur in consummatione.
8 Mensis secundum nomen ejus est,crescens mirabiliter in consummatione.
9 Vas castrorum in excelsis,in firmamento cli resplendens gloriose.
10 Species cli gloria stellarum :mundum illuminans in excelsis Dominus.
11 In verbis Sancti stabunt ad judicium,et non deficient in vigiliis suis.]
12 [Vide arcum, et benedic eum qui fecit illum :valde speciosus est in splendore suo.
13 Gyravit clum in circuitu glori su :manus Excelsi aperuerunt illum.
14 Imperio suo acceleravit nivem,et accelerat coruscationes emittere judicii sui.
15 Propterea aperti sunt thesauri,et evolaverunt nebul sicut aves.
16 In magnitudine sua posuit nubes,et confracti sunt lapides grandinis.
17 In conspectu ejus commovebuntur montes,et in voluntate ejus aspirabit notus.
18 Vox tonitrui ejus verberavit terram,tempestas aquilonis, et congregatio spiritus :
19 et sicut avis deponens ad sedendum, aspergit nivem,et sicut locusta demergens descensus ejus.
20 Pulchritudinem candoris ejus admirabitur oculus,et super imbrem ejus expavescet cor.
21 Gelu sicut salem effundet super terram :et dum gelaverit, fiet tamquam cacumina tribuli.
22 Frigidus ventus aquilo flavit,et gelavit crystallus ab aqua :super omnem congregationem aquarum requiescet,et sicut lorica induet se aquis :
23 et devorabit montes, et exuret desertum,et extinguet viride, sicut igne.
24 Medicina omnium in festinatione nebul :et ros obvians ab ardore venienti humilem efficiet eum.
25 In sermone ejus siluit ventus,et cogitatione sua placavit abyssum :et plantavit in illa Dominus insulas.
26 Qui navigant mare enarrent pericula ejus,et audientes auribus nostris admirabimur.
27 Illic prclara opera et mirabilia,varia bestiarum genera, et omnium pecorum, et creatura belluarum.
28 Propter ipsum confirmatus est itineris finis,et in sermone ejus composita sunt omnia.]
29 [Multa dicemus, et deficiemus in verbis :consummatio autem sermonum ipse est in omnibus.
30 Gloriantes ad quid valebimus ?ipse enim omnipotens super omnia opera sua.
31 Terribilis Dominus, et magnus vehementer,et mirabilis potentia ipsius.
32 Glorificantes Dominum quantumcumque potueritis,supervalebit enim adhuc : et admirabilis magnificentia ejus.
33 Benedicentes Dominum, exaltate illum quantum potestis :major enim est omni laude.
34 Exaltantes eum, replemini virtute, ne laboretis,non enim comprehendetis.
35 Quis videbit eum et enarrabit ?et quis magnificabit eum sicut est ab initio ?
36 Multa abscondita sunt majora his :pauca enim vidimus operum ejus.
37 Omnia autem Dominus fecit,et pie agentibus dedit sapientiam.]