1 Canticum graduum. [Ltatus sum in his qu dicta sunt mihi :In domum Domini ibimus.
2 Stantes erant pedes nostriin atriis tuis, Jerusalem.
3 Jerusalem, qu dificatur ut civitas,cujus participatio ejus in idipsum.
4 Illuc enim ascenderunt tribus, tribus Domini :testimonium Isral,ad confitendum nomini Domini.
5 Quia illic sederunt sedes in judicio,sedes super domum David.
6 Rogate qu ad pacem sunt Jerusalem,et abundantia diligentibus te.
7 Fiat pax in virtute tua,et abundantia in turribus tuis.
8 Propter fratres meos et proximos meos,loquebar pacem de te.
9 Propter domum Domini Dei nostri,qusivi bona tibi.]