1 In finem, psalmus David. [Domine, probasti me, et cognovisti me ;
2 tu cognovisti sessionem meam et resurrectionem meam.
3 Intellexisti cogitationes meas de longe ;semitam meam et funiculum meum investigasti :
4 et omnes vias meas prvidisti,quia non est sermo in lingua mea.
5 Ecce, Domine, tu cognovisti omnia,novissima et antiqua.Tu formasti me, et posuisti super me manum tuam.
6 Mirabilis facta est scientia tua ex me ;confortata est, et non potero ad eam.
7 Quo ibo a spiritu tuo ?et quo a facie tua fugiam ?
8 Si ascendero in clum, tu illic es ;si descendero in infernum, ades.
9 Si sumpsero pennas meas diluculo,et habitavero in extremis maris,
10 etenim illuc manus tua deducet me,et tenebit me dextera tua.
11 Et dixi : Forsitan tenebr conculcabunt me ;et nox illuminatio mea in deliciis meis.
12 Quia tenebr non obscurabuntur a te,et nox sicut dies illuminabitur :sicut tenebr ejus, ita et lumen ejus.
13 Quia tu possedisti renes meos ;suscepisti me de utero matris me.
14 Confitebor tibi, quia terribiliter magnificatus es ;mirabilia opera tua, et anima mea cognoscit nimis.
15 Non est occultatum os meum a te, quod fecisti in occulto ;et substantia mea in inferioribus terr.
16 Imperfectum meum viderunt oculi tui,et in libro tuo omnes scribentur.Dies formabuntur, et nemo in eis.
17 Mihi autem nimis honorificati sunt amici tui, Deus ;nimis confortatus est principatus eorum.
18 Dinumerabo eos, et super arenam multiplicabuntur.Exsurrexi, et adhuc sum tecum.
19 Si occideris, Deus, peccatores,viri sanguinum, declinate a me :
20 quia dicitis in cogitatione :Accipient in vanitate civitates tuas.
21 Nonne qui oderunt te, Domine, oderam,et super inimicos tuos tabescebam ?
22 Perfecto odio oderam illos,et inimici facti sunt mihi.
23 Proba me, Deus, et scito cor meum ;interroga me, et cognosce semitas meas.
24 Et vide si via iniquitatis in me est,et deduc me in via terna.]