1 Psalmus David. [Exsultate, justi, in Domino ;rectos decet collaudatio.
2 Confitemini Domino in cithara ;in psalterio decem chordarum psallite illi.
3 Cantate ei canticum novum ;bene psallite ei in vociferatione.
4 Quia rectum est verbum Domini,et omnia opera ejus in fide.
5 Diligit misericordiam et judicium ;misericordia Domini plena est terra.
6 Verbo Domini cli firmati sunt,et spiritu oris ejus omnis virtus eorum.