1 Psalmus David, cum esset in deserto Idum.
2 [Deus, Deus meus, ad te de luce vigilo.Sitivit in te anima mea ; quam multipliciter tibi caro mea !
3 In terra deserta, et invia, et inaquosa,sic in sancto apparui tibi,ut viderem virtutem tuam et gloriam tuam.
4 Quoniam melior est misericordia tua super vitas,labia mea laudabunt te.
5 Sic benedicam te in vita mea,et in nomine tuo levabo manus meas.
6 Sicut adipe et pinguedine repleatur anima mea,et labiis exsultationis laudabit os meum.
7 Si memor fui tui super stratum meum,in matutinis meditabor in te.
8 Quia fuisti adjutor meus,et in velamento alarum tuarum exsultabo.
9 Adhsit anima mea post te ;me suscepit dextera tua.
10 Ipsi vero in vanum qusierunt animam meam :introibunt in inferiora terr ;
11 tradentur in manus gladii :partes vulpium erunt.
12 Rex vero ltabitur in Deo ;laudabuntur omnes qui jurant in eo :quia obstructum est os loquentium iniqua.]