1 Canticum ipsi David, quando domus dificabatur post captivitatem. [Cantate Domino canticum novum ;cantate Domino omnis terra.
2 Cantate Domino, et benedicite nomini ejus ;annuntiate de die in diem salutare ejus.
3 Annuntiate inter gentes gloriam ejus ;in omnibus populis mirabilia ejus.
4 Quoniam magnus Dominus, et laudabilis nimis :terribilis est super omnes deos.
5 Quoniam omnes dii gentium dmonia ;Dominus autem clos fecit.
6 Confessio et pulchritudo in conspectu ejus ;sanctimonia et magnificentia in sanctificatione ejus.
7 Afferte Domino, patri gentium,afferte Domino gloriam et honorem ;
8 afferte Domino gloriam nomini ejus.Tollite hostias, et introite in atria ejus ;
9 adorate Dominum in atrio sancto ejus.Commoveatur a facie ejus universa terra ;
10 dicite in gentibus, quia Dominus regnavit.Etenim correxit orbem terr, qui non commovebitur ;judicabit populos in quitate.
11 Ltentur cli, et exsultet terra ;commoveatur mare et plenitudo ejus ;
12 gaudebunt campi, et omnia qu in eis sunt.Tunc exsultabunt omnia ligna silvarum
13 a facie Domini, quia venit,quoniam venit judicare terram.Judicabit orbem terr in quitate,et populos in veritate sua.]