15 Et dixit eis : Euntes in mundum universum prdicate Evangelium omni creatur.
12 Non enim est distinctio Judæi et Græci : nam idem Dominus omnium, dives in omnes qui invocant illum.
13 Omnis enim quicumque invocaverit nomen Domini, salvus erit.
14 Quomodo ergo invocabunt, in quem non crediderunt ? aut quomodo credent ei, quem non audierunt ? quomodo autem audient sine prædicante ?
15 quomodo vero prædicabunt nisi mittantur ? sicut scriptum est : Quam speciosi pedes evangelizantium pacem, evangelizantium bona !
16 Sed non omnes obediunt Evangelio. Isaias enim dicit : Domine, quis credidit auditui nostro ?
17 Ergo fides ex auditu, auditus autem per verbum Christi.
14 Et adimpletur in eis prophetia Isai, dicentis : [Auditu audietis, et non intelligetis :et videntes videbitis, et non videbitis.
15 Incrassatum est enim cor populi hujus,et auribus graviter audierunt,et oculos suos clauserunt :nequando videant oculis, et auribus audiant,et corde intelligant, et convertantur,et sanem eos.]
16 Vestri autem beati oculi quia vident, et aures vestr quia audiunt.
25 Amen, amen dico vobis, quia venit hora, et nunc est, quando mortui audient vocem Filii Dei : et qui audierint, vivent.
3 Inclinate aurem vestram, et venite ad me ;audite, et vivet anima vestra,et feriam vobiscum pactum sempiternum,misericordias David fideles.
13 in quo et vos, cum audissetis verbum veritatis, Evangelium salutis vestr, in quo et credentes signati estis Spiritu promissionis Sancto,
14 qui est pignus hreditatis nostr, in redemptionem acquisitionis, in laudem glori ipsius.
10 Et convocatis ad se turbis, dixit eis : Audite, et intelligite.
9 Et dixit : [Vade, et dices populo huic :Audite audientes, et nolite intelligere ;et videte visionem, et nolite cognoscere.
10 Excca cor populi hujus,et aures ejus aggrava,et oculos ejus claude :ne forte videat oculis suis,et auribus suis audiat,et corde suo intelligat,et convertatur, et sanem eum.]
28 At ille dixit : Quinimmo beati, qui audiunt verbum Dei et custodiunt illud.
23 Si quis habet aures audiendi, audiat.
24 Amen, amen dico vobis, quia qui verbum meum audit, et credit ei qui misit me, habet vitam ternam, et in judicium non venit, sed transiit a morte in vitam.
2 Hoc solum a vobis volo discere : ex operibus legis Spiritum accepistis, an ex auditu fidei ?
44 nemo potest venire ad me, nisi Pater, qui misit me, traxerit eum ; et ego resuscitabo eum in novissimo die.
45 Est scriptum in prophetis : Et erunt omnes docibiles Dei. Omnis qui audivit a Patre, et didicit, venit ad me.
46 Non quia Patrem vidit quisquam, nisi is, qui est a Deo, hic vidit Patrem.
47 Amen, amen dico vobis : qui credit in me, habet vitam ternam.
3 orantes simul et pro nobis, ut Deus aperiat nobis ostium sermonis ad loquendum mysterium Christi (propter quod etiam vinctus sum),