1 Debemus autem nos firmiores imbecillitates infirmorum sustinere, et non nobis placere.
12 Hoc est prceptum meum, ut diligatis invicem, sicut dilexi vos.
35 esurivi enim, et dedistis mihi manducare : sitivi, et dedistis mihi bibere : hospes eram, et collegistis me :
36 nudus, et cooperuistis me : infirmus, et visitastis me : in carcere eram, et venistis ad me.
37 Tunc respondebunt ei justi, dicentes : Domine, quando te vidimus esurientem, et pavimus te : sitientem, et dedimus tibi potum ?
38 quando autem te vidimus hospitem, et collegimus te : aut nudum, et cooperuimus te ?
39 aut quando te vidimus infirmum, aut in carcere, et venimus ad te ?
40 Et respondens rex, dicet illis : Amen dico vobis, quamdiu fecistis uni ex his fratribus meis minimis, mihi fecistis.
13 Majorem hac dilectionem nemo habet, ut animam suam ponat qui pro amicis suis.
35 Omnia ostendi vobis, quoniam sic laborantes, oportet suscipere infirmos ac meminisse verbi Domini Jesu : quoniam ipse dixit : Beatius est magis dare, quam accipere.
36 Et cum hc dixisset, positis genibus suis oravit cum omnibus illis.
37 Magnus autem fletus factus est omnium : et procumbentes super collum Pauli, osculabantur eum,
38 dolentes maxime in verbo quod dixerat, quoniam amplius faciem ejus non essent visuri. Et deducebant eum ad navem.
38 Date, et dabitur vobis : mensuram bonam, et confertam, et coagitatam, et supereffluentem dabunt in sinum vestrum. Eadem quippe mensura, qua mensi fueritis, remetietur vobis.
16 Sic luceat lux vestra coram hominibus : ut videant opera vestra bona, et glorificent Patrem vestrum, qui in clis est.
2 Alter alterius onera portate, et sic adimplebitis legem Christi.
42 Qui petit a te, da ei : et volenti mutuari a te, ne avertaris.
17 Fneratur Domino qui miseretur pauperis,et vicissitudinem suam reddet ei.
17 Qui habuerit substantiam hujus mundi, et viderit fratrem suum necessitatem habere, et clauserit viscera sua ab eo : quomodo caritas Dei manet in eo ?
14 Quid proderit, fratres mei, si fidem quis dicat se habere, opera autem non habeat ? numquid poterit fides salvare eum ?
15 Si autem frater et soror nudi sint, et indigeant victu quotidiano,
16 dicat autem aliquis ex vobis illis : Ite in pace, calefacimini et saturamini : non dederitis autem eis qu necessaria sunt corpori, quid proderit ?
17 Sic et fides, si non habeat opera, mortua est in semetipsa.
13 necessitatibus sanctorum communicantes : hospitalitatem sectantes.
10 Et interrogabant eum turb, dicentes : Quid ergo faciemus ?
11 Respondens autem dicebat illis : Qui habet duas tunicas, det non habenti : et qui habet escas, similiter faciat.
4 non qu sua sunt singuli considerantes, sed ea qu aliorum.
11 Non deerunt pauperes in terra habitationis tu : idcirco ego prcipio tibi, ut aperias manum fratri tuo egeno et pauperi, qui tecum versatur in terra.
33 Vendite qu possidetis, et date eleemosynam. Facite vobis sacculos, qui non veterascunt, thesaurum non deficientem in clis : quo fur non appropriat, neque tinea corrumpit.
34 Ubi enim thesaurus vester est, ibi et cor vestrum erit.
28 qui furabatur, jam non furetur : magis autem laboret, operando manibus suis, quod bonum est, ut habeat unde tribuat necessitatem patienti.