Aliança
31 Ecce dies venient, dicit Dominus,et feriam domui Isral et domui Juda fdus novum,
32 non secundum pactum quod pepigi cum patribus eorumin die qua apprehendi manum eorumut educerem eos de terra gypti,pactum quod irritum fecerunt :et ego dominatus sum eorum, dicit Dominus.
33 Sed hoc erit pactum quod feriam cum domo Isralpost dies illos, dicit Dominus :dabo legem meam in visceribus eorum,et in corde eorum scribam eam,et ero eis in Deum,et ipsi erunt mihi in populum :
34 et non docebit ultra vir proximum suumet vir fratrem suum,dicens : Cognosce Dominum :omnes enim cognoscent me,a minimo eorum usque ad maximum, ait Dominus :quia propitiabor iniquitati eorum,et peccati eorum non memorabor amplius.
8 Et Dominus qui ductor est vester, ipse erit tecum : non dimittet, nec derelinquet te : noli timere, nec paveas.
5 Et confortabitur rex austri : et de principibus ejus prvalebit super eum, et dominabitur ditione : multa enim dominatio ejus.
6 Et post finem annorum fderabuntur : filiaque regis austri veniet ad regem aquilonis facere amicitiam, et non obtinebit fortitudinem brachii, nec stabit semen ejus : et tradetur ipsa, et qui adduxerunt eam adolescentes ejus, et qui confortabant eam in temporibus.
28 Fuit ergo ibi cum Domino quadraginta dies et quadraginta noctes : panem non comedit, et aquam non bibit, et scripsit in tabulis verba fderis decem.