7 Non quia cunctas gentes numero vincebatis, vobis junctus est Dominus, et elegit vos, cum omnibus sitis populis pauciores :
8 sed quia dilexit vos Dominus, et custodivit juramentum, quod juravit patribus vestris : eduxitque vos in manu forti, et redemit de domo servitutis, de manu Pharaonis regis gypti.
9 Et scies, quia Dominus Deus tuus, ipse est Deus fortis et fidelis, custodiens pactum et misericordiam diligentibus se, et his qui custodiunt prcepta ejus in mille generationes :
10 et reddens odientibus se statim, ita ut disperdat eos, et ultra non differat, protinus eis restituens quod merentur.
11 Custodi ergo prcepta et cremonias atque judicia, qu ego mando tibi hodie ut facias.
12 Si postquam audieris hc judicia, custodieris ea, et feceris, custodiet et Dominus Deus tuus pactum tibi, et misericordiam quam juravit patribus tuis :
15 Et ideo novi testamenti mediator est : ut morte intercedente, in redemptionem earum prvaricationum, qu erant sub priori testamento, repromissionem accipiant qui vocati sunt tern hreditatis.
7 Patres nostri in gypto non intellexerunt mirabilia tua ;non fuerunt memores multitudinis misericordi tu.Et irritaverunt ascendentes in mare, mare Rubrum ;
8 et salvavit eos propter nomen suum,ut notam faceret potentiam suam.
9 Et increpuit mare Rubrum et exsiccatum est,et deduxit eos in abyssis sicut in deserto.
5 Si ergo audieritis vocem meam, et custodieritis pactum meum, eritis mihi in peculium de cunctis populis : mea est enim omnis terra :
6 et vos eritis mihi in regnum sacerdotale, et gens sancta. Hc sunt verba qu loqueris ad filios Isral.
31 Quia Deus misericors Dominus Deus tuus est : non dimittet te, nec omnino delebit, neque obliviscetur pacti, in quo juravit patribus tuis.
23 et misertus est Dominus eorum, et reversus est ad eos propter pactum suum, quod habebat cum Abraham, et Isaac, et Jacob : et noluit disperdere eos, neque projicere penitus usque in præsens tempus.
8 Vituperans enim eos dicit : Ecce dies venient, dicit Dominus : et consummabo super domum Isral, et super domum Juda, testamentum novum,
9 non secundum testamentum quod feci patribus eorum in die qua apprehendi manum eorum ut educerem illos de terra gypti : quoniam ipsi non permanserunt in testamento meo : et ego neglexi eos, dicit Dominus.
10 Quia hoc est testamentum quod disponam domui Isral post dies illos, dicit Dominus : dando leges meas in mentem eorum, et in corde eorum superscribam eas : et ero eis in Deum, et ipsi erunt mihi in populum :
11 et non docebit unusquisque proximum suum, et unusquisque fratrem suum, dicens : Cognosce Dominum : quoniam omnes scient me a minore usque ad majorem eorum :
12 quia propitius ero iniquitatibus eorum, et peccatorum eorum jam non memorabor.
6 Nunc autem melius sortitus est ministerium, quanto et melioris testamenti mediator est, quod in melioribus repromissionibus sancitum est.
25 Similiter et calicem, postquam cnavit, dicens : Hic calix novum testamentum est in meo sanguine : hoc facite quotiescumque bibetis, in meam commemorationem.
25 Vos estis filii prophetarum, et testamenti quod disposuit Deus ad patres nostros, dicens ad Abraham : Et in semine tuo benedicentur omnes famili terr.
26 Vobis primum Deus suscitans filium suum, misit eum benedicentem vobis : ut convertat se unusquisque a nequitia sua.
10 Montes enim commovebuntur,et colles contremiscent ;misericordia autem mea non recedet a te,et fdus pacis me non movebitur,dixit miserator tuus Dominus.
7 Et statuam pactum meum inter me et te, et inter semen tuum post te in generationibus suis, fdere sempiterno : ut sim Deus tuus, et seminis tui post te.
8 Daboque tibi et semini tuo terram peregrinationis tu, omnem terram Chanaan in possessionem ternam, eroque Deus eorum.
9 Dixit iterum Deus ad Abraham : Et tu ergo custodies pactum meum, et semen tuum post te in generationibus suis.
10 Hoc est pactum meum quod observabitis inter me et vos, et semen tuum post te : circumcidetur ex vobis omne masculinum :
11 et circumcidetis carnem prputii vestri, ut sit in signum fderis inter me et vos.