9 [Melius est ergo duos esse simul quam unum ;habent enim emolumentum societatis su.
10 Si unus ceciderit, ab altero fulcietur.V soli, quia cum ceciderit, non habet sublevantem se.
11 Et si dormierint duo, fovebuntur mutuo ;unus quomodo calefiet ?
12 Et si quispiam prvaluerit contra unum,duo resistunt ei ;funiculus triplex difficile rumpitur.
18 Dixit quoque Dominus Deus : Non est bonum esse hominem solum : faciamus ei adjutorium simile sibi.
9 Vulnerasti cor meum, soror mea, sponsa ;vulnerasti cor meum in uno oculorum tuorum,et in uno crine colli tui.
33 Verumtamen et vos singuli, unusquisque uxorem suam sicut seipsum diligat : uxor autem timeat virum suum.
14 Super omnia autem hc, caritatem habete, quod est vinculum perfectionis :
28 Ita et viri debent diligere uxores suas ut corpora sua. Qui suam uxorem diligit, seipsum diligit.
29 Nemo enim umquam carnem suam odio habuit : sed nutrit et fovet eam, sicut et Christus Ecclesiam :
2 fragrantia unguentis optimis.Oleum effusum nomen tuum ;ideo adolescentul dilexerunt te.
3 Chorus Adolescentularum Trahe me, post te curremusin odorem unguentorum tuorum.Introduxit me rex in cellaria sua ;exsultabimus et ltabimur in te,memores uberum tuorum super vinum.Recti diligunt te.
18 Sit vena tua benedicta,et ltare cum muliere adolescenti tu.
19 Cerva carissima, et gratissimus hinnulus :ubera ejus inebrient te in omni tempore ;in amore ejus delectare jugiter.
20 Quare seduceris, fili mi, ab aliena,et foveris in sinu alterius ?
6 Itaque jam non sunt duo, sed una caro. Quod ergo Deus conjunxit, homo non separet.
5 Cum acceperit homo nuper uxorem, non procedet ad bellum, nec ei quippiam necessitatis injungetur public, sed vacabit absque culpa domi su, ut uno anno ltetur cum uxore sua.
22 Et dificavit Dominus Deus costam, quam tulerat de Adam, in mulierem : et adduxit eam ad Adam.
23 Dixitque Adam : Hoc nunc os ex ossibus meis, et caro de carne mea : hc vocabitur Virago, quoniam de viro sumpta est.
24 Quam ob rem relinquet homo patrem suum, et matrem, et adhrebit uxori su : et erunt duo in carne una.
4 Caritas patiens est, benigna est. Caritas non mulatur, non agit perperam, non inflatur,
5 non est ambitiosa, non qurit qu sua sunt, non irritatur, non cogitat malum,
6 non gaudet super iniquitate, congaudet autem veritati :
7 omnia suffert, omnia credit, omnia sperat, omnia sustinet.
22 Qui invenit mulierem bonam invenit bonum,et hauriet jucunditatem a Domino.Qui expellit mulierem bonam expellit bonum ;qui autem tenet adulteram stultus est et impius.
6 Sponsa Pone me ut signaculum super cor tuum,ut signaculum super brachium tuum,quia fortis est ut mors dilectio,dura sicut infernus mulatio :lampades ejus lampades ignis atque flammarum.
7 Aqu mult non potuerunt extinguere caritatem,nec flumina obruent illam.Si dederit homo omnem substantiam domus su pro dilectione,quasi nihil despiciet eam.
15 Sponsa Ecce tu pulcher es, dilecte mi, et decorus !Lectulus noster floridus.
16 Tigna domorum nostrarum cedrina,laquearia nostra cypressina.]
15 Nonne unus fecit, et residuum spiritus ejus est ? et quid unus qurit, nisi semen Dei ? custodite ergo spiritum vestrum, et uxorem adolescenti tu noli despicere.