3 Ex ore infantium et lactentium perfecisti laudem propter inimicos tuos,ut destruas inimicum et ultorem.
4 Quoniam videbo clos tuos, opera digitorum tuorum,lunam et stellas qu tu fundasti.
5 Quid est homo, quod memor es ejus ?aut filius hominis, quoniam visitas eum ?
9 Vos autem genus electum, regale sacerdotium, gens sancta, populus acquisitionis : ut virtutes annuntietis ejus qui de tenebris vos vocavit in admirabile lumen suum.
7 A facie Domini mota est terra,a facie Dei Jacob :
8 qui convertit petram in stagna aquarum,et rupem in fontes aquarum.
7 Et dixit Dominus ad Samuelem : Ne respicias vultum ejus, neque altitudinem statur ejus : quoniam abjeci eum, nec juxta intuitum hominis ego judico : homo enim videt ea qu parent, Dominus autem intuetur cor.
14 Verumtamen justi confitebuntur nomini tuo,et habitabunt recti cum vultu tuo.]
3 Dico enim per gratiam quæ data est mihi, omnibus qui sunt inter vos, non plus sapere quam oportet sapere, sed sapere ad sobrietatem : et unicuique sicut Deus divisit mensuram fidei.
6 Nonne quinque passeres veneunt dipondio, et unus ex illis non est in oblivione coram Deo ?
7 sed et capilli capitis vestri omnes numerati sunt. Nolite ergo timere : multis passeribus pluris estis vos.