7 Non enim dedit nobis Deus spiritum timoris : sed virtutis, et dilectionis, et sobrietatis.
3 Intellexisti cogitationes meas de longe ;semitam meam et funiculum meum investigasti :
6 Confidens hoc ipsum, quia qui cpit in vobis opus bonum, perficiet usque in diem Christi Jesu :
11 Ego enim scio cogitationes quas ego cogito super vos, ait Dominus, cogitationes pacis et non afflictionis, ut dem vobis finem et patientiam.
11 Desidero enim videre vos, ut aliquid impertiar vobis gratiæ spiritualis ad confirmandos vos :
12 id est, simul consolari in vobis per eam quæ invicem est, fidem vestram atque meam.
11 Propter quod consolamini invicem, et dificate alterutrum, sicut et facitis.
16 Propter quod non deficimus : sed licet is, qui foris est, noster homo corrumpatur, tamen is, qui intus est, renovatur de die in diem.
1 Psalmus ipsi David. [Ad te, Domine, clamabo ; Deus meus, ne sileas a me :nequando taceas a me, et assimilabor descendentibus in lacum.
7 ideo consolati sumus, fratres, in vobis in omni necessitate et tribulatione nostra, per fidem vestram,
6 In quo exsultabis, modicum nunc si oportet contristari in variis tentationibus :
13 Omnia possum in eo qui me confortat.
16 Responditque populus, et ait : Absit a nobis ut relinquamus Dominum, et serviamus diis alienis.
17 Dominus Deus noster, ipse eduxit nos et patres nostros de terra gypti, de domo servitutis : fecitque videntibus nobis signa ingentia, et custodivit nos in omni via per quam ambulavimus, et in cunctis populis per quos transivimus.