27 Pro puero isto oravi, et dedit mihi Dominus petitionem meam quam postulavi eum.
13 Cognovi quia faciet Dominus judicium inopis,et vindictam pauperum.
14 Verumtamen justi confitebuntur nomini tuo,et habitabunt recti cum vultu tuo.]
4 Gaudete in Domino semper : iterum dico gaudete.
4 Da illis secundum opera eorum,et secundum nequitiam adinventionum ipsorum.Secundum opera manuum eorum tribue illis ;redde retributionem eorum ipsis.
40 Puer autem crescebat, et confortabatur plenus sapientia : et gratia Dei erat in illo.
24 Nam et testimonia tua meditatio mea est,et consilium meum justificationes tu.
12 In manibus portabunt te,ne forte offendas ad lapidem pedem tuum.
6 Descendet sicut pluvia in vellus,et sicut stillicidia stillantia super terram.
3 Nam et ego filius fui patris mei,tenellus et unigenitus coram matre mea.
4 Et docebat me, atque dicebat :Suscipiat verba mea cor tuum ;custodi prcepta mea, et vives.