20 Hc autem eo cogitante, ecce angelus Domini apparuit in somnis ei, dicens : Joseph, fili David, noli timere accipere Mariam conjugem tuam : quod enim in ea natum est, de Spiritu Sancto est.
38 Certus sum enim quia neque mors, neque vita, neque angeli, neque principatus, neque virtutes, neque instantia, neque futura, neque fortitudo,
39 neque altitudo, neque profundum, neque creatura alia poterit nos separare a caritate Dei, quæ est in Christo Jesu Domino nostro.
16 Quoniam ipse Dominus in jussu, et in voce archangeli, et in tuba Dei descendet de clo : et mortui, qui in Christo sunt, resurgent primi.
17 Deinde nos, qui vivimus, qui relinquimur, simul rapiemur cum illis in nubibus obviam Christo in ara, et sic semper cum Domino erimus.
1 Caritas fraternitatis maneat in vobis,
2 et hospitalitatem nolite oblivisci : per hanc enim latuerunt quidam, angelis hospitio receptis.
1 Si linguis hominum loquar, et angelorum, caritatem autem non habeam, factus sum velut s sonans, aut cymbalum tinniens.
10 Ita, dico vobis, gaudium erit coram angelis Dei super uno peccatore pnitentiam agente.
30 Et ait angelus ei : Ne timeas, Maria : invenisti enim gratiam apud Deum.
31 Ecce concipies in utero, et paries filium, et vocabis nomen ejus Jesum :
5 Qui vicerit, sic vestietur vestimentis albis, et non delebo nomen ejus de libro vit, et confitebor nomen ejus coram Patre meo, et coram angelis ejus.
16 Et manifeste magnum est pietatis sacramentum, quod manifestatum est in carne, justificatum est in spiritu, apparuit angelis, prdicatum est gentibus, creditum est in mundo, assumptum est in gloria.
53 An putas, quia non possum rogare patrem meum, et exhibebit mihi modo plusquam duodecim legiones angelorum ?
10 Cumque intuerentur in clum euntem illum, ecce duo viri astiterunt juxta illos in vestibus albis,
11 qui et dixerunt : Viri Galili, quid statis aspicientes in clum ? Hic Jesus, qui assumptus est a vobis in clum, sic veniet quemadmodum vidistis eum euntem in clum.
10 Et dixit illis angelus : Nolite timere : ecce enim evangelizo vobis gaudium magnum, quod erit omni populo :
5 Respondens autem angelus dixit mulieribus : Nolite timere vos : scio enim, quod Jesum, qui crucifixus est, quritis.
6 Non est hic : surrexit enim, sicut dixit : venite, et videte locum ubi positus erat Dominus.
14 [Gloria in altissimis Deo,et in terra pax hominibus bon voluntatis.]