8 Facite ergo fructum dignum pnitenti.
32 Non veni vocare justos, sed peccatores ad pnitentiam.
13 Qui abscondit scelera sua non dirigetur ;qui autem confessus fuerit et reliquerit ea, misericordiam consequetur.
3 Non, dico vobis : sed nisi pnitentiam habueritis, omnes similiter peribitis.
1 Misit quoque Ezechias ad omnem Isral et Judam : scripsitque epistolas ad Ephraim et Manassen ut venirent ad domum Domini in Jerusalem, et facerent Phase Domino Deo Isral.
2 Inito ergo consilio regis et principum, et universi ctus Jerusalem, decreverunt ut facerent Phase mense secundo.
3 Non enim potuerant facere in tempore suo, quia sacerdotes qui possent sufficere, sanctificati non fuerant, et populus nondum congregatus fuerat in Jerusalem.
4 Placuitque sermo regi, et omni multitudini.
5 Et decreverunt ut mitterent nuntios in universum Isral, de Bersabee usque Dan, ut venirent, et facerent Phase Domino Deo Isral in Jerusalem : multi enim non fecerant sicut lege prscriptum est.
6 Perrexeruntque cursores cum epistolis ex regis imperio, et principum ejus, in universum Isral et Judam, juxta id quod rex jusserat, prdicantes : Filii Isral, revertimini ad Dominum Deum Abraham, et Isaac, et Isral : et revertetur ad reliquias qu effugerunt manum regis Assyriorum.
7 Nolite fieri sicut patres vestri et fratres, qui recesserunt a Domino Deo patrum suorum, qui tradidit eos in interitum, ut ipsi cernitis.
8 Nolite indurare cervices vestras, sicut patres vestri : tradite manus Domino, et venite ad sanctuarium ejus quod sanctificavit in ternum : servite Domino Deo patrum vestrorum, et avertetur a vobis ira furoris ejus.
9 Si enim vos reversi fueritis ad Dominum, fratres vestri et filii habebunt misericordiam coram dominis suis, qui illos duxerunt captivos, et revertentur in terram hanc : pius enim et clemens est Dominus Deus vester, et non avertet faciem suam a vobis, si reversi fueritis ad eum.
10 Igitur cursores pergebant velociter de civitate in civitatem per terram Ephraim et Manasse usque ad Zabulon, illis irridentibus et subsannantibus eos.
11 Attamen quidam viri ex Aser, et Manasse, et Zabulon acquiescentes consilio, venerunt Jerusalem.
12 In Juda vero facta est manus Domini ut daret eis cor unum, ut facerent juxta prceptum regis et principum verbum Domini.
13 Congregatique sunt in Jerusalem populi multi ut facerent solemnitatem azymorum, in mense secundo :
14 et surgentes destruxerunt altaria qu erant in Jerusalem, atque universa in quibus idolis adolebatur incensum, subvertentes, projecerunt in torrentem Cedron.
15 Immolaverunt autem Phase quartadecima die mensis secundi. Sacerdotes quoque atque Levit tandem sanctificati, obtulerunt holocausta in domo Domini :
16 steteruntque in ordine suo juxta dispositionem et legem Moysi hominis Dei : sacerdotes vero suscipiebant effundendum sanguinem de manibus Levitarum,
17 eo quod multa turba sanctificata non esset : et idcirco immolarent Levit Phase his qui non occurrerant sanctificari Domino.
18 Magna etiam pars populi de Ephraim, et Manasse, et Issachar, et Zabulon, qu sanctificata non fuerat, comedit Phase non juxta quod scriptum est : et oravit pro eis Ezechias, dicens : Dominus bonus propitiabitur
19 cunctis, qui in toto corde requirunt Dominum Deum patrum suorum : et non imputabit eis quod minus sanctificati sunt.
20 Quem exaudivit Dominus, et placatus est populo.
21 Feceruntque filii Isral, qui inventi sunt in Jerusalem, solemnitatem azymorum septem diebus in ltitia magna, laudantes Dominum per singulos dies : Levit quoque et sacerdotes per organa qu suo officio congruebant.
22 Et locutus est Ezechias ad cor omnium Levitarum qui habebant intelligentiam bonam super Domino : et comederunt septem diebus solemnitatis, immolantes victimas pacificorum, et laudantes Dominum Deum patrum suorum.
23 Placuitque univers multitudini ut celebrarent etiam alios dies septem : quod et fecerunt cum ingenti gaudio.
24 Ezechias enim rex Juda prbuerat multitudini mille tauros, et septem millia ovium : principes vero dederant populo tauros mille, et oves decem millia : sanctificata est ergo sacerdotum plurima multitudo.
25 Et hilaritate perfusa omnis turba Juda, tam sacerdotum et Levitarum, quam univers frequenti qu venerat ex Isral : proselytorum quoque de terra Isral, et habitantium in Juda.
26 Factaque est grandis celebritas in Jerusalem, qualis a diebus Salomonis filii David regis Isral in ea urbe non fuerat.
27 Surrexerunt autem sacerdotes atque Levit benedicentes populo : et exaudita est vox eorum, pervenitque oratio in habitaculum sanctum cli.
23 convertimini ad correptionem meam.En proferam vobis spiritum meum,et ostendam vobis verba mea.
19 Ego quos amo, arguo, et castigo. mulare ergo, et pnitentiam age.
32 Quia nolo mortem morientis, dicit Dominus Deus : revertimini, et vivite.
30 Et tempora quidem hujus ignoranti despiciens Deus, nunc annuntiat hominibus ut omnes ubique pnitentiam agant,
17 Exinde cpit Jesus prdicare, et dicere : Pnitentiam agite : appropinquavit enim regnum clorum.
38 Petrus vero ad illos : Pnitentiam, inquit, agite, et baptizetur unusquisque vestrum in nomine Jesu Christi in remissionem peccatorum vestrorum : et accipietis donum Spiritus Sancti.
7 Dico vobis quod ita gaudium erit in clo super uno peccatore pnitentiam agente, quam super nonaginta novem justis, qui non indigent pnitentia.
9 Si confiteamur peccata nostra : fidelis est, et justus, ut remittat nobis peccata nostra, et emundet nos ab omni iniquitate.
1 In mense octavo, in anno secundo Darii regis, factum est verbum Domini ad Zachariam filium Barachi filii Addo prophetam, dicens :
2 Iratus est Dominus super patres vestros iracundia.
3 Et dices ad eos : [Hc dicit Dominus exercituum :Convertimini ad me, ait Dominus exercituum,et convertar ad vos, dicit Dominus exercituum.
4 Ne sitis sicut patres vestri,ad quos clamabant prophet priores, dicentes :Hc dicit Dominus exercituum :Convertimini de viis vestris malis,et de cogitationibus vestris pessimis :et non audierunt, neque attenderunt ad me,dicit Dominus.
5 Patres vestri, ubi sunt ?et prophet numquid in sempiternum vivent ?
6 Verumtamen verba mea, et legitima mea,qu mandavi servis meis prophetis,numquid non comprehenderunt patres vestros,et conversi sunt, et dixerunt :Sicut cogitavit Dominus exercituum facere nobissecundum vias nostras, et secundum adinventiones nostras,fecit nobis ?]
7 In die vigesima et quarta undecimi mensis Sabath, in anno secundo Darii, factum est verbum Domini ad Zachariam filium Barachi filii Addo prophetam, dicens :
8 Vidi per noctem, et ecce vir ascendens super equum rufum, et ipse stabat inter myrteta, qu erant in profundo, et post eum equi rufi, varii, et albi.
9 Et dixi : Quid sunt isti, domine mi ? Et dixit ad me angelus qui loquebatur in me : Ego ostendam tibi quid sint hc.
10 Et respondit vir qui stabat inter myrteta, et dixit : Isti sunt quos misit Dominus ut perambulent terram.
11 Et responderunt angelo Domini, qui stabat inter myrteta, et dixerunt : Perambulavimus terram, et ecce omnis terra habitatur, et quiescit.
12 Et respondit angelus Domini, et dixit : Domine exercituum, usquequo tu non misereberis Jerusalem, et urbium Juda, quibus iratus es ? iste jam septuagesimus annus est.
13 Et respondit Dominus angelo qui loquebatur in me verba bona, verba consolatoria.
14 Et dixit ad me angelus qui loquebatur in me : Clama, dicens : [Hc dicit Dominus exercituum :Zelatus sum Jerusalem et Sion zelo magno,
15 et ira magna ego irascor super gentes opulentas,quia ego iratus sum parum,ipsi vero adjuverunt in malum.
16 Propterea hc dicit Dominus :Revertar ad Jerusalem in misericordiis,et domus mea dificabitur in ea, ait Dominus exercituum,et perpendiculum extendetur super Jerusalem.]
17 Adhuc clama, dicens : [Hc dicit Dominus exercituum :Adhuc affluent civitates me bonis,et consolabitur adhuc Dominus Sion, et eliget adhuc Jerusalem.]
18 Et levavi oculos meos, et vidi, et ecce quatuor cornua.
19 Et dixi ad angelum qui loquebatur in me : Quid sunt hc ? Et dixit ad me : Hc sunt cornua qu ventilaverunt Judam, et Isral, et Jerusalem.
20 Et ostendit mihi Dominus quatuor fabros.
21 Et dixi : Quid isti veniunt facere ? Qui ait, dicens : Hc sunt cornua qu ventilaverunt Judam per singulos viros, et nemo eorum levavit caput suum : et venerunt isti deterrere ea, ut dejiciant cornua gentium, qu levaverunt cornu super terram Juda ut dispergerent eam.
8 Appropinquate Deo, et appropinquabit vobis. Emundate manus, peccatores : et purificate corda, duplices animo.
19 Pnitemini igitur et convertimini, ut deleantur peccata vestra :
10 Ita, dico vobis, gaudium erit coram angelis Dei super uno peccatore pnitentiam agente.
9 Non tardat Dominus promissionem suam, sicut quidam existimant : sed patienter agit propter vos, nolens aliquos perire, sed omnes ad pnitentiam reverti.
13 Euntes autem discite quid est : Misericordiam volo, et non sacrificium. Non enim veni vocare justos, sed peccatores.
14 conversus autem populus meus, super quos invocatum est nomen meum, deprecatus me fuerit, et exquisierit faciem meam, et egerit pnitentiam a viis suis pessimis : et ego exaudiam de clo, et propitius ero peccatis eorum, et sanabo terram eorum.
15 et dicens : Quoniam impletum est tempus, et appropinquavit regnum Dei : pnitemini, et credite Evangelio.
13 Et scindite corda vestra, et non vestimenta vestra ;et convertimini ad Dominum Deum vestrum,quia benignus et misericors est,patiens et mult misericordi,et prstabilis super malitia.