9 Vos autem in carne non estis, sed in spiritu : si tamen Spiritus Dei habitat in vobis. Si quis autem Spiritum Christi non habet, hic non est ejus.
5 Qui enim secundum carnem sunt, quæ carnis sunt, sapiunt : qui vero secundum spiritum sunt, quæ sunt spiritus, sentiunt.
6 Nam prudentia carnis, mors est : prudentia autem spiritus, vita et pax :
7 quoniam sapientia carnis inimica est Deo : legi enim Dei non est subjecta, nec enim potest.
8 Qui autem in carne sunt, Deo placere non possunt.
8 Qu enim seminaverit homo, hc et metet. Quoniam qui seminat in carne sua, de carne et metet corruptionem : qui autem seminat in spiritu, de spiritu metet vitam ternam.
21 Invenio igitur legem, volenti mihi facere bonum, quoniam mihi malum adjacet :
22 condelector enim legi Dei secundum interiorem hominem :
23 video autem aliam legem in membris meis, repugnantem legi mentis meæ, et captivantem me in lege peccati, quæ est in membris meis.
13 Si enim secundum carnem vixeritis, moriemini : si autem spiritu facta carnis mortificaveritis, vivetis.
14 Quicumque enim Spiritu Dei aguntur, ii sunt filii Dei.
50 Hoc autem dico, fratres : quia caro et sanguis regnum Dei possidere non possunt : neque corruptio incorruptelam possidebit.
1 Nihil ergo nunc damnationis est iis qui sunt in Christo Jesu : qui non secundum carnem ambulant.
2 Lex enim spiritus vitæ in Christo Jesu liberavit me a lege peccati et mortis.
3 Nam quod impossibile erat legi, in quo infirmabatur per carnem : Deus Filium suum mittens in similitudinem carnis peccati et de peccato, damnavit peccatum in carne,
4 et justificatio legis impleretur in nobis, qui non secundum carnem ambulamus, sed secundum spiritum.
41 Vigilate, et orate ut non intretis in tentationem. Spiritus quidem promptus est, caro autem infirma.
16 Dico autem : Spiritu ambulate, et desideria carnis non perficietis.
5 Cum enim essemus in carne, passiones peccatorum, quæ per legem erant, operabantur in membris nostris, ut fructificarent morti.
13 Vos enim in libertatem vocati estis, fratres : tantum ne libertatem in occasionem detis carnis, sed per caritatem Spiritus servite invicem.
11 in quo et circumcisi estis circumcisione non manu facta in expoliatione corporis carnis, sed in circumcisione Christi :
19 Manifesta sunt autem opera carnis, qu sunt fornicatio, immunditia, impudicitia, luxuria,
20 idolorum servitus, veneficia, inimiciti, contentiones, mulationes, ir, rix, dissensiones, sect,
21 invidi, homicidia, ebrietates, comessationes, et his similia, qu prdico vobis, sicut prdixi : quoniam qui talia agunt, regnum Dei non consequentur.
63 si ergo videritis Filium hominis ascendentem ubi erat prius ?
16 quoniam omne quod est in mundo, concupiscentia carnis est, et concupiscentia oculorum, et superbia vit : qu non est ex Patre, sed ex mundo est.
24 Qui autem sunt Christi, carnem suam crucifixerunt cum vitiis et concupiscentiis.
6 Quod natum est ex carne, caro est : et quod natum est ex spiritu, spiritus est.